20
[Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere !* Quam bonum est. RAB. Prohibuit iracundiam in judicio, etc., usque ad et doctrina omnis per patientiam dignoscitur. Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam: Concupiscentia. Probat exemplo, quod bonum sit non irasci: quia sicut concupiscentia spadonis maculat virginem, nec generat sobolem: ita violentia iniqui simulat judicium, sed non servat æquitatis modum. sic qui facit per vim judicium iniquum. Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum. Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum. Est tacens. Hic laudatur modestus, et culpatur temerarius. Est autem tacens, etc. Exponit quam taciturnitatem laudet. Alii enim tacent, quia nesciunt loqui: alii autem quia sciunt esse tempus tacendi, et tempus loquendi. Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum. Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.§ Homo sapiens, etc. Prudentes moderantur sermones suos, et tempus servant: stultus vero totum spiritum suum profert. Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. 10 Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. 11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. 12 Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.** Est qui multa, etc. RAB. Qui scilicet per confessionem humilitatis ab omni reatu solvitur. Et restituens, etc. Quando in locum vitiorum subrogat multiplicem numerum virtutum: Ut ubi abundavit delictum, superabundet gratia Rom. 5.. 13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur. 14 Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt.†† Oculi enim, etc. Id est, intentio, scilicet variis nequitiis maculata, semper ad nocendum parata. Septenarius enim universitatem significat. 15 Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est. 16 Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi.‡‡ Hodie fœneratur, etc. Instabilitatem hæreticorum ostendit: quia sensum sui erroris violenter ab auditoribus extorquent, et ideo odibiles sunt Deo et hominibus. Vel, qui de eleemosyna in præsenti retributionem quærit, odibilem se facit: unde, Voca pauperes et debiles, cæcos, claudos, et beatus eris: quia non habent retribuere tibi. Retribuetur autem tibi in resurrectione justorum Luc. 14.. 17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius:§§ Fatuo non erit amicus, etc. Quia laboris præmium in vita hac quærit, vel hæreticus qui gloriam humanam appetit. 18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum !*** Quoties et quanti, etc. Detestabilis est cœtus hæreticorum, quia Scripturam Dei pravo sensu interpretantur, et expositionem suam inique prædicant. 19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum. 20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.††† Lapsus falsæ linguæ, etc. Sicut in planitie pavimenti, ubi offendicula non sunt, frustra quis cadit: sic hæreticorum sensus propria nequitia excæcatus, in semita veritatis quæ aperta est, casum invenit. 21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.‡‡‡ Homo acharis, etc. Sine gratia Spiritus sancti; vel amarus, quia amarum ex noxium sensum ingerit auditoribus. 22 Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.]§§§ Fatui reprobabitur parabola, etc. RAB. Judæi, qui adhuc putant, etc., usque ad hæretici, qui sophisticis argumentis nituntur evertere veritatem Evangelii. 23 [Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur.* Est qui vetatur. Reprehensa falsitate hæreticorum, intentionem pravæ voluntatis vituperat. Sunt enim, qui cum non possunt actu peccare, nolunt in voluntate quiescere. 24 Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se. Est qui perdet animam suam. Quia timens hujus mundi potestatem, non audet profiteri Evangelii veritatem: unde, Qui erubuerit me et meos sermones, hunc erubescet Filius hominis Luc. 9.. 25 Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. Est qui præ confusione, etc. Sunt qui plura promittunt, et pauca reddunt, et eos quibus mentiendo promittunt, inimicos sibi faciunt. 26 Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit. 27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo hæreditabunt.§ Potior fur. Non excusat furem, sed ejus comparatione ingravat mentiendi assiduitatem. Mystice autem fures, sunt Judæi, quibus dicitur, Qui prædicas non furandum, furaris Rom. 2.. Hæretici vero mendaces qui pejores sunt, quia post perceptam baptismi gratiam ad vomitum redierunt, et Spiritui gratiæ contumeliam fecerunt. 28 Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. 29 Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.** Sapiens in verbis, etc. Quia sapientiam mentis demonstrat in bene dictis: unde, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum Matth. 12.. 30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem. 31 Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum. 32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?†† Sapientia absconsa. Nulla est utilitas thesauri, qui absconditus est et non scitur, et sapientiæ sine discretione absconsæ. 33 Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.]

*20:1 Quam bonum est. RAB. Prohibuit iracundiam in judicio, etc., usque ad et doctrina omnis per patientiam dignoscitur.

20:2 Concupiscentia. Probat exemplo, quod bonum sit non irasci: quia sicut concupiscentia spadonis maculat virginem, nec generat sobolem: ita violentia iniqui simulat judicium, sed non servat æquitatis modum.

20:5 Est tacens. Hic laudatur modestus, et culpatur temerarius. Est autem tacens, etc. Exponit quam taciturnitatem laudet. Alii enim tacent, quia nesciunt loqui: alii autem quia sciunt esse tempus tacendi, et tempus loquendi.

§20:7 Homo sapiens, etc. Prudentes moderantur sermones suos, et tempus servant: stultus vero totum spiritum suum profert.

**20:12 Est qui multa, etc. RAB. Qui scilicet per confessionem humilitatis ab omni reatu solvitur. Et restituens, etc. Quando in locum vitiorum subrogat multiplicem numerum virtutum: Ut ubi abundavit delictum, superabundet gratia Rom. 5..

††20:14 Oculi enim, etc. Id est, intentio, scilicet variis nequitiis maculata, semper ad nocendum parata. Septenarius enim universitatem significat.

‡‡20:16 Hodie fœneratur, etc. Instabilitatem hæreticorum ostendit: quia sensum sui erroris violenter ab auditoribus extorquent, et ideo odibiles sunt Deo et hominibus. Vel, qui de eleemosyna in præsenti retributionem quærit, odibilem se facit: unde, Voca pauperes et debiles, cæcos, claudos, et beatus eris: quia non habent retribuere tibi. Retribuetur autem tibi in resurrectione justorum Luc. 14..

§§20:17 Fatuo non erit amicus, etc. Quia laboris præmium in vita hac quærit, vel hæreticus qui gloriam humanam appetit.

***20:18 Quoties et quanti, etc. Detestabilis est cœtus hæreticorum, quia Scripturam Dei pravo sensu interpretantur, et expositionem suam inique prædicant.

†††20:20 Lapsus falsæ linguæ, etc. Sicut in planitie pavimenti, ubi offendicula non sunt, frustra quis cadit: sic hæreticorum sensus propria nequitia excæcatus, in semita veritatis quæ aperta est, casum invenit.

‡‡‡20:21 Homo acharis, etc. Sine gratia Spiritus sancti; vel amarus, quia amarum ex noxium sensum ingerit auditoribus.

§§§20:22 Fatui reprobabitur parabola, etc. RAB. Judæi, qui adhuc putant, etc., usque ad hæretici, qui sophisticis argumentis nituntur evertere veritatem Evangelii.

*20:23 Est qui vetatur. Reprehensa falsitate hæreticorum, intentionem pravæ voluntatis vituperat. Sunt enim, qui cum non possunt actu peccare, nolunt in voluntate quiescere.

20:24 Est qui perdet animam suam. Quia timens hujus mundi potestatem, non audet profiteri Evangelii veritatem: unde, Qui erubuerit me et meos sermones, hunc erubescet Filius hominis Luc. 9..

20:25 Est qui præ confusione, etc. Sunt qui plura promittunt, et pauca reddunt, et eos quibus mentiendo promittunt, inimicos sibi faciunt.

§20:27 Potior fur. Non excusat furem, sed ejus comparatione ingravat mentiendi assiduitatem. Mystice autem fures, sunt Judæi, quibus dicitur, Qui prædicas non furandum, furaris Rom. 2.. Hæretici vero mendaces qui pejores sunt, quia post perceptam baptismi gratiam ad vomitum redierunt, et Spiritui gratiæ contumeliam fecerunt.

**20:29 Sapiens in verbis, etc. Quia sapientiam mentis demonstrat in bene dictis: unde, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum Matth. 12..

††20:32 Sapientia absconsa. Nulla est utilitas thesauri, qui absconditus est et non scitur, et sapientiæ sine discretione absconsæ.