*19:1 Operarius ebriosus. RAB. Ad superiora respicit ubi ait, Non oblecteris in turbis, quibus scilicet ebrietatis vitium leve esse putatur, cum sit detrimentum bonarum rerum, et multiplicatio scelerum. Modica. Verbum otiosum, risum, comessationes, potationes, et hujusmodi.
†19:2 Et mulieres. RAB. Fornicatio, qua derelicta veritate fidei, junguntur dæmoniis.
‡19:3 Jungit fornicariis. Reprehensibiles ostendit; quia relicta vera sapientia stulti facti sunt, et fornicariis se jungunt. Qui credit, etc. Levitas animi describitur, quæ infirma et mutabilis est: unde, Stultus ut luna mutatur. Qui credit. De charitate dicit Apostolus, Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet I Cor. 12.. Sed ibi perfectio bonæ voluntatis, quæ semper prompta est ad omne opus bonum. Hic autem Levitas animi describitur, quæ statum firmitatis non habet.
§19:7 Ne iteres verbum durum et nequam. RAB. Id est, post fletum, etc., usque ad facto ne replices pessimo.
**19:8 Amico et inimico. Hortatur ut cautelam et discretionem habeamus: ne amico et inimico, id est catholico et hæretico nostra pandamus occulta: quia inimicus, licet blandiatur, decipere tentat.
††19:10 Audisti, etc. Non æqualiter stultum et sapientem commovet stultum verbum. Stultus enim perturbat sensum, ut gemitum doloris exprimat per actum nefandum: sed non conturbat ictum quidquid acciderit. Sed cavendum est illi, qui de firmitate cordis confidit, ne memoriam retineat verbi duri.
‡‡19:15 Corripe amicum. Corripere debemus amicos delinquentes cum omni patientia, quia aliquando per ignorantiam, aliquando per negligentiam, aliquando per inobedientiam et contemptum peccant, si forte cum discretione correpti agant pœnitentiam, et in futuro habeant diligentiam et cautelam: unde, Instruite hujusmodi in spiritu lenitatis Gal. 6..
§§19:16 Est qui labitur lingua sua. Magna differentia est inter eum, qui peccat per simplicitatem vel ignorantiam, et eum qui peccat per malitiam. Potest enim fieri, ut quis offendat in verbo, quod tamen non putat esse malum; sed magis peccat qui plenus est dolo et nequitia.
***19:20 Minuitur sapientia. Mysteriorum intelligentia, non tamen a mandatorum Dei custodia. Unde sequitur:
†††19:21 Melior est, etc. Qui scilicet timore Dei implet quod novit: unde, Qui enim scit voluntatem domini et non facit, vapulabit paucis Luc. 12.: exiguo enim conceditur misericodia.
‡‡‡19:22 Est solertia certa, etc. Incipit dare differentiam inter sanctos et hypocritas. RAB. Sic hæretici et hypocritæ ostendunt virtutum speciem, sed veritatem ejus non habent: et ut peccandi locum invenerint, ostendunt quod in corde habebant.
§§§19:26 Ex visu. ID. Exterioribus indiciis cognoscitur affectus animi, unde: Non est arbor bona, quæ fructus malos facit Luc. 6., etc. Et ex abundantia cordis os loquitur Matth. 12..