26
[Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex.* Mulieris bonæ. RAB. Sicut prius mulierem nequam vituperavit, etc., usque ad et in futuro gaudebit de perceptione præmiorum. Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis: divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. Divitis autem. Dives vel pauper ad gratiam Christi devota mente perveniens, jucunditate visionis Dei perpetuo fruetur, quia non est personarum acceptor Deus. A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit: Tribus. His similitudinibus vocat eos, qui ab unitate veræ religionis separati sunt, id est, Judæos, paganos, hæreticos, et falsos Christianos. delaturam civitatis, et collectionem populi:§ Delaturam civitatis. Insipientia stultorum. Sicut enim bruta animalia nesciunt discernere inter amicum et inimicum, et inter bonum et malum; ita insipientes ignorant distantiam catholicæ doctrinæ et hæreticæ, sed veris et falsis doctoribus obediunt æque. Contra quos dicitur alibi, Statim eam sequitur quasi bos ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorat quod ad victimam pertrahatur Prov. 7.. Sed hæreticorum astutia non aperta fronte, sed dolose incautos decipit. calumniam mendacem super mortem omnia gravia: dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans. 10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. 11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur.** Mulier ebriosa. Habitum meretricis describit, quæ motu corporis et motu oculorum ostentat libidinem. Mystice autem hæreticum significat, qui in superbia sensus et facundia verborum fornicationem suam jactat, ut novitatum amatores facilius attrahat prurientes auribus, qui a veritate auditum avertunt et ad fabulas convertuntur. 12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.†† Fornicatio mulieris. RAB. Per hæc tria curiositatem humanæ mentis ostendit, etc., usque ad per superbiam vitæ, cum adderet, Eritis sicut dii Gen. 3.. 13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. 14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. 15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. 16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.‡‡ Ossa illius impinguabit. Charitate scilicet, unde: Qui servat mandata mea, ille est qui diligit me, et diligetur a Patre meo, et ego diligam eum Joan. 14.. 17 Disciplina illius datum Dei est. 18 Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.§§ Mulier, etc. Quia sapientia Dei animas electorum imbuit, et tribuit eis custodiam oris et efficaciam operis, nec eos a se declinare permittit, quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat, fidem, scilicet violando, vel charitatem: Quia semen Dei, id est verbum, quo renatus est, in se habet. 19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. 20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. 21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. 22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem. 23 Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.*** Columnæ aureæ. Doctores sapientia fulgentes, super bases argenteas locantur, cum in sancta Scriptura prædicatione sua insigniuntur. 24 Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.] 25 [In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:††† In duobus. RAB. Notat sapientia, etc., usque ad vel deserto tramite veritatis sequitur devia erroris. 26 vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus; 27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam.] 28 [Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.]‡‡‡ Difficile exuitur. RAB. Actus pessimus, non res honesta damnatur. Ille negotiator abominandus, qui per immoderatam ambitionem merces suas plus perjurio onerat quam pretio.

*26:1 Mulieris bonæ. RAB. Sicut prius mulierem nequam vituperavit, etc., usque ad et in futuro gaudebit de perceptione præmiorum.

26:4 Divitis autem. Dives vel pauper ad gratiam Christi devota mente perveniens, jucunditate visionis Dei perpetuo fruetur, quia non est personarum acceptor Deus.

26:5 Tribus. His similitudinibus vocat eos, qui ab unitate veræ religionis separati sunt, id est, Judæos, paganos, hæreticos, et falsos Christianos.

§26:6 Delaturam civitatis. Insipientia stultorum. Sicut enim bruta animalia nesciunt discernere inter amicum et inimicum, et inter bonum et malum; ita insipientes ignorant distantiam catholicæ doctrinæ et hæreticæ, sed veris et falsis doctoribus obediunt æque. Contra quos dicitur alibi, Statim eam sequitur quasi bos ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorat quod ad victimam pertrahatur Prov. 7.. Sed hæreticorum astutia non aperta fronte, sed dolose incautos decipit.

**26:11 Mulier ebriosa. Habitum meretricis describit, quæ motu corporis et motu oculorum ostentat libidinem. Mystice autem hæreticum significat, qui in superbia sensus et facundia verborum fornicationem suam jactat, ut novitatum amatores facilius attrahat prurientes auribus, qui a veritate auditum avertunt et ad fabulas convertuntur.

††26:12 Fornicatio mulieris. RAB. Per hæc tria curiositatem humanæ mentis ostendit, etc., usque ad per superbiam vitæ, cum adderet, Eritis sicut dii Gen. 3..

‡‡26:16 Ossa illius impinguabit. Charitate scilicet, unde: Qui servat mandata mea, ille est qui diligit me, et diligetur a Patre meo, et ego diligam eum Joan. 14..

§§26:18 Mulier, etc. Quia sapientia Dei animas electorum imbuit, et tribuit eis custodiam oris et efficaciam operis, nec eos a se declinare permittit, quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat, fidem, scilicet violando, vel charitatem: Quia semen Dei, id est verbum, quo renatus est, in se habet.

***26:23 Columnæ aureæ. Doctores sapientia fulgentes, super bases argenteas locantur, cum in sancta Scriptura prædicatione sua insigniuntur.

†††26:25 In duobus. RAB. Notat sapientia, etc., usque ad vel deserto tramite veritatis sequitur devia erroris.

‡‡‡26:28 Difficile exuitur. RAB. Actus pessimus, non res honesta damnatur. Ille negotiator abominandus, qui per immoderatam ambitionem merces suas plus perjurio onerat quam pretio.