*27:1 Propter inopiam, etc., RAB. Sicut in medio. Hic comparatione, etc., usque ad et in futuro pœna æterna manet.
†27:5 Sicut in percussura cribri. ID. Sicut cribrum, etc., usque ad: Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum.
‡27:7 Sicut rusticatio de ligno. ID. Unaquæque arbor, etc., usque ad cultura ergo ligni in fructu manifestat qualitatem ejus.
§27:8 Ante sermonem. Quia sermo indicat cogitationem. Quasi dicat: Nemo laudet eum, quem manifestis indiciis non cognovit laude dignum. Potest autem sermo pro bono opere accipi, ut neminem ante probationem bonorum operum laudemus. Unde: Non laudes ante mortem quemquam.
**27:13 In medio. RAB. Temperantiam et cautelam loquendi docet, etc., usque ad: Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5..
††27:15 Loquela, etc. Quia sicut actio eorum bonis contraria: et loquela ad mala dicendum prona, ad audiendum gravis.
‡‡27:17 Qui denudat. Ostendit in quo maxime læditur amicitia, in malo, scilicet proditionis, quæ fidem, scilicet perdit, nec amicitiæ æquitatem custodit, et ideo dissipat charitatem.
§§27:22 Quasi caprea. Caprea, capra sylvestris, dicta quasi capiens ardua. Capreæ autem ibices vel avices dicuntur, eo quod ad instar avium alta et excelsa teneant: et in sublimibus habitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant. Hæ si quando adversitatem ferarum, vel hominum præsenserint: de altis cacuminibus sese præcipitantes, suis se cornibus in ramis arborum recipiunt illæsas.
***27:24 Denudare autem, etc. RAB. Proditoris inconstantiam morum ostendit, etc., usque ad: Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, etc. Prov. 6..
†††27:30 Facienti nequissimum consilium. Quia non prospicit quod veniat dies ejus. Æstimat enim hæreticus vel schismaticus, quod melior sit ejus secta quam veritas catholica: unde illudit seipsum.