1 [Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
* 2 Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe:
3 ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
4 Loquere major natu: decet enim te
5 primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
6 Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
7 Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
† 8 Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.
9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
10 Adolescens, loquere in tua causa vix.
11 Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
12 In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.
13 In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris.
14 Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
‡ 15 Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
§ 16 et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo:
17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.]
18 [Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
19 Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
21 Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
22 Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem:
** 23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
24 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.
†† 25 In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum.
26 Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.
27 In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum.
28 Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.]