*33:5 Præcordia fatui. RAB. Sicut rota carri et axis, etc., usque ad: Cor stultorum dissimile erit Prov. 15..
†33:6 Equus, etc. ID. Sicut jumento nulla est ratio, etc., usque ad sed per oris officia æqualiter utrique pandit secreta.
‡33:7 Quare dies. ID. Quia superius stultum vituperavit, etc., usque ad ut sint in signa et tempora, et dies, et annos.
§33:8 Facto sole. ID. Præcepit Deus in lege, etc., usque ad et maxime placere quod ordine et ratione fit.
**33:10 Ex ipsis exaltavit. ID. Id est, sua discretione illos distinxit, quos pro benefactis remuneravit, et quibus pro malefactis dignam mercedem retribuit. Et omnes homines. Post dispositionem siderum, etc., usque ad impios vero æterna maledictione damnavit.
††33:13 Quasi lutum, etc. RAB. In manu sua habet conditor massam humani generis, etc., usque ad et quem debeat indurare secundum justitiam.
‡‡33:15 Contra malum. Investigator operum Dei invenit in ipsis quamdam contrarietatem, sed mirabiliter a Deo ordinatam. Non est ergo mali conditor Deus, qui fecit omnia bona valde; nec mortem fecit, nec lætatur in perditione mortuorum, sed universitatis est mirabilis ordinator. Naturæ ergo bonæ sunt, et a Deo sunt: vitia vero non ex Deo.
§§33:18 Respicite. Omnes communiter admonet, ut juris sui rationem non omittant, quia non aliter potest habere pacem et quietem. Qui enim primatus sui auctoritatem perdit, in despectionem et angustiam se mittit: qui autem locum suum sapienter custodit, se et suos ad profectum virtutis dirigit.
***33:19 Audite. Ad litteram patres docet, ut filios regant, et cum disciplina nutriant, donec veniant ad ætatem perfectam, ut digni hæredes patrum suorum possint esse. Spiritualiter vero instruit rectores Ecclesiæ, ut dignitatem suam usque ad finem teneant et discipulos suos bene nutritos hæredes sui laboris relinquant. Tenere debent rectores exterius quod pro aliorum utilitate suscipiunt.
†††33:25 Cibaria et virga, etc. RAB. Necesse est ut iniqui servi, etc., usque ad ut habeant, scilicet victum et vestitum, non vagandi otium.
‡‡‡33:31 Si est tibi fidelis, etc. ID. Boni servi legem tradidit, etc., usque ad non est enim homo persequendus, sed vitia.