*35:1 Qui conservat. RAB. Bene orat, etc., usque ad quia bene operando servat justitiam.
†35:3 Propitiationum. Inter litare et sacrificare hoc distat. Nam sacrificat qui sacrificium facit. Litat qui sacrificium facit, et quod sacrificio petiit, impetrat.
‡35:4 Retribuet, etc. Utrumque, scilicet gratum Deo, et quod in altari in commemorationem Jesu Christi offertur, et quod per charitatem proximo tribuitur.
§35:10 Bono animo. ID. Quidquid bono animo non datur, apud Deum gratiam non meretur. Homo enim videt in facie, Deus autem in corde. Et non minuas, etc.Mystice. Primitiæ frugum, etc., usque ad a quo et boni operis initium et perfectio donatur.
**35:13 Septies tantum. Perfectam, scilicet remunerationem. Septenarius enim, etc., usque ad sed etiam quatuor principalium virtutum operationem præbet.
††35:14 Noli offerre munera, etc. Apud Deum non est quantitas muneris; nec persona potentis aspicitur: sed dilectio et humilitas cordis. Ideo non debet offerri sacrificium de iniquitate, sed de justo labore.
‡‡35:21 Et donec propinquet, etc. Ad superiora respicit, affirmans, quia Dominus orationem humilium misericorditer exaudit, qui non cessant, donec consolationem accipiant.