*34:2 Quasi qui apprehendit. RAB. Significat somnia fallacia, etc., usque ad ut sciant quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusione patiantur.
†34:8 Sine mendacio. Abjectis somniis hortatur credendum esse doctrinæ sapientiæ, quæ in ore fidelis viri complantata sine mendacio consummat verbum.
‡34:9 Enarrabit intellectum. Aliis instruendis: unde, Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus consolari eos qui in omni pressura sunt II Cor. 12..
§34:10 Qui autem in multis, etc. Mutabilis, scilicet mente, instabilis est actione. Vel, qui fidei unitate perdita multiplices sequitur hæreticorum sectas, multis impietatibus servit.
**34:12 Plurimas verborum RAB. Scripturam significat; qui intente Scripturam meditatur, et humiliter Dominum deprecatur, et rerum et verborum scientiam adipiscitur.
††34:23 Dona iniquorum. Valde detestabile est sacrificium, quod orbati patris dolori comparatur. Quidam pensant quanta tribuunt, et non quanta rapiunt. Et congregant mercedes, et mittunt eas in saccum pertusum. In sacco pertuso videtur, quando pecunia mittitur, sed non quando amittitur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed non quanta rapiunt, in sacculo pertuso mercedes mittunt, quia eas in spem fiduciæ suæ intuentes congerunt, sed non se intuentes perdunt.
‡‡34:26 Qui aufert. RAB. In sudore vultus sui pauper acquirit panem. Qui hunc violenter tollit, quasi qui occidit proximum suum.
§§34:28 Unus ædificans. Hoc est quod supra dixit, sacrificium de rapina non esse acceptabile. Qui offert de rapina, videtur sibi ædificium virtutum præparere, non crimen avaritiæ attendit et rapinæ.
***34:30 Qui baptizatur. ID. Lavamini, etc., usque ad et rursum flenda committunt.