3
[Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.* Justorum autem animæ. RAB. In priori capite iniquorum sententia expressa est, etc., usque ad unde: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus Psal. 115.. Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace: etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent. Scintillæ. Scintilla duo facit, scilicet mutat cito arundinetum, et vindicat. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Et regnabit Dominus. Cum quo et membra regnabunt. Unde in Daniele: Regnum et potestas, et magnitudo regni, quæ est super cœlum, dabitur populo sanctorum Altissimi Dan. 7.. Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. 10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. 11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.§ Sapientiam. RAB. Possunt hæretici in hac sententia notari, etc., usque ad sed operationem reproborum maledictione æterna dignum esse ostendit. 12 Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum. 13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum;** Quoniam felix. ID. Potest in sterili et in spadone virginum ordo intelligi, etc., usque ad in voluntate animi, non debilitate corporis. 14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. 15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. 16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. 17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum: 18 et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.†† In die agnitionis. Id est, judicii, quando electi a judice suo agniti, ad regnum possidendum invitabuntur; mali autem nulla spe restaurationis consolabuntur, sed in æternum cruciandi a conspectu summi regis expellentur. 19 Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.]

*3:1 Justorum autem animæ. RAB. In priori capite iniquorum sententia expressa est, etc., usque ad unde: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus Psal. 115..

3:7 Scintillæ. Scintilla duo facit, scilicet mutat cito arundinetum, et vindicat.

3:8 Et regnabit Dominus. Cum quo et membra regnabunt. Unde in Daniele: Regnum et potestas, et magnitudo regni, quæ est super cœlum, dabitur populo sanctorum Altissimi Dan. 7..

§3:11 Sapientiam. RAB. Possunt hæretici in hac sententia notari, etc., usque ad sed operationem reproborum maledictione æterna dignum esse ostendit.

**3:13 Quoniam felix. ID. Potest in sterili et in spadone virginum ordo intelligi, etc., usque ad in voluntate animi, non debilitate corporis.

††3:18 In die agnitionis. Id est, judicii, quando electi a judice suo agniti, ad regnum possidendum invitabuntur; mali autem nulla spe restaurationis consolabuntur, sed in æternum cruciandi a conspectu summi regis expellentur.