4
[O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.* O quam pulchra est, etc. RAB. Vituperatis et hæreticis et schismaticis laudat catholicos, etc., usque ad et ideo ait: Cum claritate, etc. Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. Præmium vincens. Præmium datum pro certamine transitorio, quod majus est illis certaminibus et persecutionibus. Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. Multigena autem impiorum. Alternatim de catholicis et hæreticis loquitur, ut horum laudabilem sapientiam, illorum vituperabilem demonstret versutiam. Plantationes. Quoniam Græce, vitulus Latine dicitur:, quidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina interpretati sunt: qui error tam multos codices præoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum. Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua. Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit;§ Justus, etc. RAB. Cum dixisset de malorum interitu, etc., usque ad illi de vita ad mortem æternam. senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. 10 Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.** Placens Deo. RAB. Non ideo tollit Deus, etc., usque ad unde Petrus, Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare I Petr. 1.. 11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. 12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.†† Fascinatio. ID. Notatur hac sententia, etc., usque ad Deus enim eos a malorum societate separavit, ut absconderet eos in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum Psal. 30.. 13 Consummatus in brevi, explevit tempora multa; 14 placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia, 15 quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. 16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. 17 Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. 18 Videbunt, et contemnent eum; illos autem Dominus irridebit. 19 Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit.‡‡ Disrumpet illos inflatos sine voce, quia erunt inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in pravis cogitationibus suis Rom. 1.. 20 Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.]

*4:1 O quam pulchra est, etc. RAB. Vituperatis et hæreticis et schismaticis laudat catholicos, etc., usque ad et ideo ait: Cum claritate, etc.

4:2 Præmium vincens. Præmium datum pro certamine transitorio, quod majus est illis certaminibus et persecutionibus.

4:3 Multigena autem impiorum. Alternatim de catholicis et hæreticis loquitur, ut horum laudabilem sapientiam, illorum vituperabilem demonstret versutiam. Plantationes. Quoniam Græce, vitulus Latine dicitur:, quidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina interpretati sunt: qui error tam multos codices præoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum.

§4:7 Justus, etc. RAB. Cum dixisset de malorum interitu, etc., usque ad illi de vita ad mortem æternam.

**4:10 Placens Deo. RAB. Non ideo tollit Deus, etc., usque ad unde Petrus, Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare I Petr. 1..

††4:12 Fascinatio. ID. Notatur hac sententia, etc., usque ad Deus enim eos a malorum societate separavit, ut absconderet eos in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum Psal. 30..

‡‡4:19 Disrumpet illos inflatos sine voce, quia erunt inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in pravis cogitationibus suis Rom. 1..