*6:1 Melior est sapientia, etc. RAB. Monet rectores Ecclesiæ, etc., usque ad non solum opera, sed cognitiones et voluntates judicabit.
†6:7 Exiguo enim conceditur misericordia. His scilicet, qui per ignorantiam, vel fragilitatem, vel necessitatem peccaverunt, et humili pœnitentia deleverunt. Potentes autem potenter, etc., qui, scilicet, mandata Dei contemnendo, gravia peccata commiserunt, nec pœnituerunt. Sicut enim potentiores fuerunt in impietate, fortiora sustinebunt tormenta gehennæ. ANAST. Quamnam ob causam, etc., usque ad cui autem multum, multum quoque exigetur ab eo.
‡6:8 Non enim subtrahet personam. Unde: Non est personarum acceptor Deus, unumquemque juxta vias suas judicat Act. 10..
§6:10 Ad vos ergo reges, etc. Finito sermone ad potentes, et eorum duritia duris sermonibus increpata; ad rectores Ecclesiæ exhortationem convertit, et sapientiam miris præconiis extollit.
**6:12 Diligite, etc., et habebitis disciplinam. Qui diligit sapientiam, servat in moribus disciplinam. Non enim amat sapientiam, qui non servat disciplinam. Unde: Si diligitis me, mandata mea servate Joan. 14..
††6:14 Præoccupat qui se concupiscunt. Gratis se offerens. Ipse enim est via, veritas, et vita Joan. 14.: per ipsum itur, in ipsum tenditur, ad ipsum pervenitur.
‡‡6:15 Assidentem illam, etc. Semper paratam, scilicet auxiliari, unde: Ecce ego sto ad ostium, et pulso, si quis aperuerit mihi, introibo ad eum et cœnabo cum illo, et ipse mecum Apoc. 3.. In præsenti studendum est sapientiæ, et secundum normam disciplinæ ejus vivendum.
§§6:22 Si ergo delectamini. RAB. Reges admonet, etc., usque ad regni cœlestis coronam assequetur.
***6:25 Neque cum invidia tabescente. Invidia non communicat sapientiæ, quia per invidiam diaboli introivit mors in mundum, et per sapientiam liberatur ab ea genus humanum.
†††6:27 Ergo accipite. RAB. Ostensura sapientia, etc., usque ad perfectiores et sanativi et vitales esse dicuntur.