*5:1 Tunc, etc. Lassati sumus, etc. RAB. Lassati sunt philosophi, etc., usque ad unde dicunt dolentes, Quid nobis profuit superbia?
†5:9 Tanquam umbra. RAB. Per umbram, oblivionem mentis, etc., usque ad quæ præcedunt occasum vitæ corruptibilis. ID. Per avem, excellentiam, etc., usque ad gementes nulla voce consolationis relevabuntur.
‡5:14 Talia dixerunt in inferno hi qui. Adhuc quatuor species alias introducit, quibus stultam spem iniquorum demonstrat, qua præsentia mensura tantum putant, vel evadere se impunitos.
§5:15 Lanugo est, quæ a vento tollitur. Quæ ex flore herbarum marcido oriens, carnis fragilitatem exprimit, quæ a vento ægritudinis, vel molestia corporis cito tolletur, quia omnis caro fenum. Et tanquam spuma gracilis. Spuma ex aquis edita super aquam enatat. Hic est appetitus humani favoris, et jactantiæ vulgaris, quæ procella tentationis vel discussione judicii dissolvitur, vel dispergitur, id est quam vana fuit probatur.
**5:16 Justi autem in perpetuum vivent. RAB. Post peccatorum pœnas, etc., usque ad Dei fruentur, in quo totam suam spem posuerunt.
††5:18 Accipiet armaturam. RAB. Creator omnium, etc., usque ad cum resistere non valeant.
‡‡5:22 Et ad certum locum. Quacunque necesse est: non enim potest esse confusum, quod est divina sapientia ordinatum.
§§5:23 Et flumina, id est, persecutionum commotiones, plerumque enim corda pravorum quæ prædicatio non emollit, flagellum collectionis frangit.