13
[Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:* Scientia. Timor scilicet et reverentia. Unde: Ecce timor Domini, ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentia. Recedit enim a malo, qui recedit a cultura idolorum: Deum timet, qui mandata ejus custodit: quia Initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum Psal. 110.. De his operibus, scilicet hominis, potuerunt cognoscere bonum artificem, qui proprie est, quia immutabilis, et semper idem, semper in se manens, regit omnia. Vanissima ergo vanitas hominum, qui pro Creatore creaturas venerantur. Neque operibus. Alii ignem colebant, quem Vulcanum vocabant; alii ætherem vel ærem, quem Jovem et Junonem dicebant; alii nimiam aquam, id est Neptunum; alii gyrum stellarum, qui diversis figuris animalium, positiones et cursum distribuebant astrorum; alii solem, quem Phœbum vocabant; alii lunam, id est, Dianam. RAB. Dupliciter peccant, etc., usque ad in quibus cupiditas hominis damnatur. sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est: speciei enim generator hæc omnia constituit. Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis: a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri. Sed tamen adhuc in his minor est querela; et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes invenire. Sed tamen, etc. Hinc Paulus ait: Revelatur enim ira Dei de cœlo super omnem impietatem eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent; quia quod nolum est Dei, manifestum est in illis Rom. 1., etc. Notitia Dei ex mundi fabrica percipitur. Ut enim Deus invisibilis ex invisibilibus cognosceretur, opus ab eo factum est, quod opificem manifestaret, ut Deus omnium intelligeretur, qui hoc fecit, quod non possunt alii. Sed cum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis RAB. Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur. Iterum autem nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt?] 10 [Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. Infelices, etc. Qui scilicet Deos honorant, ut aurum oculis hauriant, et nitorem levigati marmoris vel eboris, aut insignes gemmis et coloribus vestes: et quanto ornatiora sunt templa, et pulchriora simulacra, tanto plus majestatis habent, vel habere dicuntur. Religio ergo est, vel creditur, quod cupiditas humana miratur. 11 Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ;§ Aut si quis artifex. RAB. Insultat sapientia his, etc., usque ad Quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum Philip. 3.. 12 reliquiis autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur, 13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, 14 aut alicui ex animalibus illud comparet: perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quæ in illo est perliniens; 15 et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro 16 ne forte cadat, prospiciens illi: sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium. 17 Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit: non erubescit loqui cum illo qui sine anima est. 18 Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. 19 Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis.]

*13:1 Scientia. Timor scilicet et reverentia. Unde: Ecce timor Domini, ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentia. Recedit enim a malo, qui recedit a cultura idolorum: Deum timet, qui mandata ejus custodit: quia Initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum Psal. 110.. De his operibus, scilicet hominis, potuerunt cognoscere bonum artificem, qui proprie est, quia immutabilis, et semper idem, semper in se manens, regit omnia. Vanissima ergo vanitas hominum, qui pro Creatore creaturas venerantur. Neque operibus. Alii ignem colebant, quem Vulcanum vocabant; alii ætherem vel ærem, quem Jovem et Junonem dicebant; alii nimiam aquam, id est Neptunum; alii gyrum stellarum, qui diversis figuris animalium, positiones et cursum distribuebant astrorum; alii solem, quem Phœbum vocabant; alii lunam, id est, Dianam. RAB. Dupliciter peccant, etc., usque ad in quibus cupiditas hominis damnatur.

13:6 Sed tamen, etc. Hinc Paulus ait: Revelatur enim ira Dei de cœlo super omnem impietatem eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent; quia quod nolum est Dei, manifestum est in illis Rom. 1., etc. Notitia Dei ex mundi fabrica percipitur. Ut enim Deus invisibilis ex invisibilibus cognosceretur, opus ab eo factum est, quod opificem manifestaret, ut Deus omnium intelligeretur, qui hoc fecit, quod non possunt alii. Sed cum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis RAB.

13:10 Infelices, etc. Qui scilicet Deos honorant, ut aurum oculis hauriant, et nitorem levigati marmoris vel eboris, aut insignes gemmis et coloribus vestes: et quanto ornatiora sunt templa, et pulchriora simulacra, tanto plus majestatis habent, vel habere dicuntur. Religio ergo est, vel creditur, quod cupiditas humana miratur.

§13:11 Aut si quis artifex. RAB. Insultat sapientia his, etc., usque ad Quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum Philip. 3..