14
[Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.* Iterum alius navigare, etc. Hæc quoque contra idololatriam dicuntur. Maxima enim vecordia est, ut homo ad imaginem Dei editus, rationabilem ab ipso habens animum, quo excogitavit quomodo transiret fluctus, navem fabricans secundum artis suæ peritiam, non honoret illum qui hanc sibi dedit scientiam, et invocet idolum, quod simili arte et majori vanitate formavit. Cum enim major sit qui fecit quam quod fit, facturam suam adorare insanire est. A Deo navigandi cursus petendus, a quo navigii præparatio. Hæretici autem, qui vana fingunt simulacra errorum, ideo in fluctibus sæculi pereunt, quia navem Ecclesiæ reliquerunt, et gubernatorem Deum. Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, Quoniam dedisti. Isrælitas per mare Rubrum sicco vestigio traduxit Dei potentia, et Jordanis aquas divisit, ut terrorem incuteret gentibus exterminandis, fidelibus quoque inter sæculi fluctus et persecutiones, præparat semitam fidei et constantiæ, ut transeant illæsi, nec est humani solatii opus, ubi Deus ostendit mirabiles effectus virtutis suæ. ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Sed ut non essent, etc. Creator dedit scientiam creaturæ suæ, qua sibi in præsenti consuleret, ut ejus voluntati deserviret. Unde Nœ arcam facere jussit, in qua ipse et progenies ejus salvaretur, et cætera animantia ad restaurationem orbis reservarentur, cum genus humanum pro iniquitate sua diluvio deleretur; unde Petrus: In qua pauci, id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam: quod et nos nunc similis formæ salvos fecit baptisma Petr. 3., etc. Arca de lignis levigatis constructa, Ecclesiam significat, quæ fit de collectione fidelium, artificio prædicatorum. Pauci, id est, octo animæ salvæ factæ sunt per aquam mundo pereunte: quia ad comparationem reproborum parvus numerus est electorum. Pauci enim sunt qui viam vitæ inveniunt. Aqua diluvii extra positos occidit, quia hæreticum licet habentem baptismi sacramentum, ipsæ aquæ demergunt ad inferos, quæ arcam levaverunt ad cœlos. Octonarius quoque significat Ecclesiam, quod in sacramento Dominicæ resurrectionis percipit lavacrum baptismi. Ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus aqua regenerationis abluti. Hinc Jeremias: Stultus factus est omnis homo a scientia sua, confusus est factor in sculptili: quia mendax conflator ejus, nec est spiritus in eis. Vana enim sunt opera, et digna risu, et in tempore visitationis peribunt Jerem. 10.. Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. Benedictum est enim lignum per quod fit justitia; per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.§ Et qui fecit illud. Simulacrum et cultura falsorum deorum. Diabolus enim inde punietur, quod sibi divinum honorem usurpat; et homo, qui pro Creatore creaturam honorat. Lignum vero sæpe hominem significat. Benedictus ergo homo, qui veritatem dicit et facit. Hæreticus autem, qui figmenta sua colit, maledictus est, et perditioni deditus, et opus, id est, doctrina ejus. Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus; 10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur. 11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.** Propter hoc. Non est ignoscendum idolis, vel eorum inhabitatoribus, id est, dæmonibus, quia homines ad imaginem Dei factos ab ipso retrabunt, et in erroris muscipula subvertunt. Hæretici quoque, qui homines seducunt, districtum non evadent judicium. 12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitæ est:†† Initium. Pessimum enim genus est fornicationis, quo anima recedit a Deo, et fornicatur cum idolis, vel divini dogmatis veritatem relinquit, et sequitur falsitatem hæreticæ pravitatis, vel opinionis. Hinc Paulus avaritiam idolorum servitutem appellat. Unde constat, omnem malam concupiscentiam fornicationem vocari, qua anima relicta superiori lege inferiorum voluptate, turpi naturarum quasi mercede, prostrata vel prostituta corrumpitur. 13 neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.‡‡ Non enim, etc. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et omnes qui loquuntur mendacium Psal. 11.. Hinc Jeremias: Dii, qui cœlos et terram non fecerunt, pereant de terra Jer. 11., etc.; LACT. t. 1.. Propter hominum stultitiam, etc., usque ad divinos honores parentibus detulerunt, deferrique jusserunt. 14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus.] 15 [Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. 16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. 17 Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. 18 Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. 19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. 20 Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt. 21 Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.]§§ Incommunicabile nomen. Incommunicabile Dei scilicet omnipotentis nomen; qui solus est incomprehensibilis, insensibili et fragili materiæ vel imagini ascripserunt. 22 [Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. 23 Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes,*** Aut enim filios suos. Sicut in sacris Saturni, cui propter odium Jovis, sine respectu pietatis parvulos suos immolabant, et Bellonæ ipsi sacerdotes proprio sanguine sacrificabant. Unde Quintilianus: Istud, inquit, si cogit Deus iratus est: et si iratus est, non acceptat sacrificia vestra. Aut obscura sacrificia. Sicut in sacris Isidis Ægyptiæ, et Cereris Eleusinæ faciebant. Nam sicut ibi Osiris planctu matris inquiritur, ita hic ad incestum patrui Plutonis matrimonium, rapta Proserpina. Quam quia facibus ex Ætna accensis, quæsisse Ceres in Sicilia dicitur, ideo sacra ejus ardentium tædarum jactatione celebrabantur. Similiter in sacris Liberi patris insaniunt, et magnæ matris, ubi ad exemplum deorum qui in festivitate satiati, noctem luxibus totam duxerunt ludunt. Quia per libidinem et immunditiam diis suis placere putabant. 24 neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt: sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat, 25 et omnia commista sunt: sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum,††† Omnia commista. Omnia enim confusa erant: ibi nulla ratio, nulla religio vera. Quanto quis sceleratior erat, tanto magis deo suo placere putabat. 26 Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ. 27 Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis.‡‡‡ Infandorum enim. Nulla major dementia, quam Deum vivum deserere, et mortuis deservire. Cum enim mens se a creatore suo avertit, omnibus implicatur sceleribus. Initium enim omnis peccati, superbia est Eccli. 10.. Finis. Consummatio et plenitudo. Qui enim pro Deo colunt idolum, omnia reputantur in eis in peccatum. 28 Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito.§§§ Aut enim dum lætantur. Quia dum jurant, nomen Dei polluunt, qui ait: Non assumes nomen Dei tui in vanum, et per nomen deorum externorum ne juretis Exod. 20.; sed cum Deum illudere se æstimant, in æternam mortem semetipsos præcipitant. Hæretici autem errorum suorum simulacra colentes, perditionis suæ causa fiunt, quorum et doctrina falsa, vita injusta, lætitia insana, mors nefanda: quia cum injuste jurant in idolo, nec sperant in Deo suo, ideo meritorum suorum recipient vindictam. Unde sequitur: Non enim jurantium est virtus. 29 Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. 30 Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. 31 Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem.]

*14:1 Iterum alius navigare, etc. Hæc quoque contra idololatriam dicuntur. Maxima enim vecordia est, ut homo ad imaginem Dei editus, rationabilem ab ipso habens animum, quo excogitavit quomodo transiret fluctus, navem fabricans secundum artis suæ peritiam, non honoret illum qui hanc sibi dedit scientiam, et invocet idolum, quod simili arte et majori vanitate formavit. Cum enim major sit qui fecit quam quod fit, facturam suam adorare insanire est. A Deo navigandi cursus petendus, a quo navigii præparatio. Hæretici autem, qui vana fingunt simulacra errorum, ideo in fluctibus sæculi pereunt, quia navem Ecclesiæ reliquerunt, et gubernatorem Deum.

14:3 Quoniam dedisti. Isrælitas per mare Rubrum sicco vestigio traduxit Dei potentia, et Jordanis aquas divisit, ut terrorem incuteret gentibus exterminandis, fidelibus quoque inter sæculi fluctus et persecutiones, præparat semitam fidei et constantiæ, ut transeant illæsi, nec est humani solatii opus, ubi Deus ostendit mirabiles effectus virtutis suæ.

14:5 Sed ut non essent, etc. Creator dedit scientiam creaturæ suæ, qua sibi in præsenti consuleret, ut ejus voluntati deserviret. Unde Nœ arcam facere jussit, in qua ipse et progenies ejus salvaretur, et cætera animantia ad restaurationem orbis reservarentur, cum genus humanum pro iniquitate sua diluvio deleretur; unde Petrus: In qua pauci, id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam: quod et nos nunc similis formæ salvos fecit baptisma Petr. 3., etc. Arca de lignis levigatis constructa, Ecclesiam significat, quæ fit de collectione fidelium, artificio prædicatorum. Pauci, id est, octo animæ salvæ factæ sunt per aquam mundo pereunte: quia ad comparationem reproborum parvus numerus est electorum. Pauci enim sunt qui viam vitæ inveniunt. Aqua diluvii extra positos occidit, quia hæreticum licet habentem baptismi sacramentum, ipsæ aquæ demergunt ad inferos, quæ arcam levaverunt ad cœlos. Octonarius quoque significat Ecclesiam, quod in sacramento Dominicæ resurrectionis percipit lavacrum baptismi. Ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus aqua regenerationis abluti. Hinc Jeremias: Stultus factus est omnis homo a scientia sua, confusus est factor in sculptili: quia mendax conflator ejus, nec est spiritus in eis. Vana enim sunt opera, et digna risu, et in tempore visitationis peribunt Jerem. 10..

§14:8 Et qui fecit illud. Simulacrum et cultura falsorum deorum. Diabolus enim inde punietur, quod sibi divinum honorem usurpat; et homo, qui pro Creatore creaturam honorat. Lignum vero sæpe hominem significat. Benedictus ergo homo, qui veritatem dicit et facit. Hæreticus autem, qui figmenta sua colit, maledictus est, et perditioni deditus, et opus, id est, doctrina ejus.

**14:11 Propter hoc. Non est ignoscendum idolis, vel eorum inhabitatoribus, id est, dæmonibus, quia homines ad imaginem Dei factos ab ipso retrabunt, et in erroris muscipula subvertunt. Hæretici quoque, qui homines seducunt, districtum non evadent judicium.

††14:12 Initium. Pessimum enim genus est fornicationis, quo anima recedit a Deo, et fornicatur cum idolis, vel divini dogmatis veritatem relinquit, et sequitur falsitatem hæreticæ pravitatis, vel opinionis. Hinc Paulus avaritiam idolorum servitutem appellat. Unde constat, omnem malam concupiscentiam fornicationem vocari, qua anima relicta superiori lege inferiorum voluptate, turpi naturarum quasi mercede, prostrata vel prostituta corrumpitur.

‡‡14:13 Non enim, etc. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et omnes qui loquuntur mendacium Psal. 11.. Hinc Jeremias: Dii, qui cœlos et terram non fecerunt, pereant de terra Jer. 11., etc.; LACT. t. 1.. Propter hominum stultitiam, etc., usque ad divinos honores parentibus detulerunt, deferrique jusserunt.

§§14:21 Incommunicabile nomen. Incommunicabile Dei scilicet omnipotentis nomen; qui solus est incomprehensibilis, insensibili et fragili materiæ vel imagini ascripserunt.

***14:23 Aut enim filios suos. Sicut in sacris Saturni, cui propter odium Jovis, sine respectu pietatis parvulos suos immolabant, et Bellonæ ipsi sacerdotes proprio sanguine sacrificabant. Unde Quintilianus: Istud, inquit, si cogit Deus iratus est: et si iratus est, non acceptat sacrificia vestra. Aut obscura sacrificia. Sicut in sacris Isidis Ægyptiæ, et Cereris Eleusinæ faciebant. Nam sicut ibi Osiris planctu matris inquiritur, ita hic ad incestum patrui Plutonis matrimonium, rapta Proserpina. Quam quia facibus ex Ætna accensis, quæsisse Ceres in Sicilia dicitur, ideo sacra ejus ardentium tædarum jactatione celebrabantur. Similiter in sacris Liberi patris insaniunt, et magnæ matris, ubi ad exemplum deorum qui in festivitate satiati, noctem luxibus totam duxerunt ludunt. Quia per libidinem et immunditiam diis suis placere putabant.

†††14:25 Omnia commista. Omnia enim confusa erant: ibi nulla ratio, nulla religio vera. Quanto quis sceleratior erat, tanto magis deo suo placere putabat.

‡‡‡14:27 Infandorum enim. Nulla major dementia, quam Deum vivum deserere, et mortuis deservire. Cum enim mens se a creatore suo avertit, omnibus implicatur sceleribus. Initium enim omnis peccati, superbia est Eccli. 10.. Finis. Consummatio et plenitudo. Qui enim pro Deo colunt idolum, omnia reputantur in eis in peccatum.

§§§14:28 Aut enim dum lætantur. Quia dum jurant, nomen Dei polluunt, qui ait: Non assumes nomen Dei tui in vanum, et per nomen deorum externorum ne juretis Exod. 20.; sed cum Deum illudere se æstimant, in æternam mortem semetipsos præcipitant. Hæretici autem errorum suorum simulacra colentes, perditionis suæ causa fiunt, quorum et doctrina falsa, vita injusta, lætitia insana, mors nefanda: quia cum injuste jurant in idolo, nec sperant in Deo suo, ideo meritorum suorum recipient vindictam. Unde sequitur: Non enim jurantium est virtus.