15
[Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.* Tu autem, etc. RAB. Justo enim judicio damnati sero pœnitentes agnoscunt, quod antea credere noluerunt; unde: Cognoscetur Dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum comprehensus est peccator Psal. 9.; unde Joannes: Qui habet spem in eo, sanctificat sicut et ille sanctus est: et omnis qui in eo manet, non peccat I Joan. 3.. Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. Nosse enim te, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Nosse enim te, etc. Perceptio est incorruptionis, et in futuro contemplationis; unde: Hæc est enim vita æterna, ut cognoscant te verum Deum Joan. 17., etc. Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores: Non enim in errorem. Ex persona fidelium loquitur, qui Dei gratia muniti, non miscuere se gentilium iniquitati vel idololatriæ: quia sine fructu justitiæ est labor iste, et mortem meretur æternam. cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima. Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.]§ Malorum amatores, etc. Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis Psal. 134.. Inventores quoque falsorum dogmatum, et cultores digni sunt morte. Disperdet enim Deus virum qui hæc fecerit, id est magistrum et discipulum ejus. Reprobavit superius lignea, lapidea, vel ærea idola, nunc etiam fictilia damnat. Juste enim retributum est eis; ut qui de terra facti sunt, quia meliorem sui partem, id est animam, ad imaginem Dei creatam ad notandum Deum vivum, sequi nolebant; viliorem sui partem, id est, corpus terrenum imitando, luteum adorarent Deum, et sine boni operis fructu terræ insensibili, de qua sumpti sunt insensati, inutiles redderentur. Mystice autem hæretici et schismatici, qui veritatem Dei in injustitia detinent, et mendacium pro veritate in doctrinæ suæ simulacris colunt, licet eloquentia aut ficta virtute pallient, fragilia tamen et lutea sunt, quæ fingunt. [Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. Et cum labore vano deum fingit de eodem luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat. Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est: sed concertatur aurificibus et argentariis; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit. 10 Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus:** Cinis est cor eorum, et fœda cogitatio eorum, et vita cœno sordidior; quia ignorant factorem suum, et evanescunt in cogitationibus suis. Sensum autem sanctorum patrum spernunt, et errores novos quasi ludos vanos propter favorem humanum et terrenum lucrum fingunt; errantes, scilicet et in errorem mittentes, ut inexcusabiles sint: cum judicabit Deus occulta cordium, et reddet unicuique secundum opera sua. 11 quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. 12 Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. 13 Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.†† Hic enim scit, etc. Nullam excusationem habent hæretici; quia scienter peccant, dum fidem sanam et rectam doctrinam nolunt imitari: magis terrenum sensum et fragilem quam spiritualem sequentes. 14 Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: 15 quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. 16 Homo enim fecit illos; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere. 17 Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.]‡‡ Melior est. Quia melior est homo idolis secundum rationem creationis; quia vivit et intelligit, illa autem nunquam. Sed quia magis sequitur vanitatem erroris, quam veritatis scientiam, cum in honore sit, non intelligit: et comparatur jumentis insipientibus Psal. 48.. 18 [Sed et animalia miserrima colunt; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.§§ Insensata. Quasi: nec discretionem habebant. In veritate enim viventia meliora sunt mortuis, sensibilia insensibilibus, rationalia irrationalibus. Sed dignum fuit, ut qui ignorabant Creatorem, in creaturis distinctionem non scirent. Qui enim laudem et benedictionem Dei in se habere negligit, in discretione animalium seipsum errare ostendit. 19 Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere: effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.]

*15:1 Tu autem, etc. RAB. Justo enim judicio damnati sero pœnitentes agnoscunt, quod antea credere noluerunt; unde: Cognoscetur Dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum comprehensus est peccator Psal. 9.; unde Joannes: Qui habet spem in eo, sanctificat sicut et ille sanctus est: et omnis qui in eo manet, non peccat I Joan. 3..

15:3 Nosse enim te, etc. Perceptio est incorruptionis, et in futuro contemplationis; unde: Hæc est enim vita æterna, ut cognoscant te verum Deum Joan. 17., etc.

15:4 Non enim in errorem. Ex persona fidelium loquitur, qui Dei gratia muniti, non miscuere se gentilium iniquitati vel idololatriæ: quia sine fructu justitiæ est labor iste, et mortem meretur æternam.

§15:6 Malorum amatores, etc. Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis Psal. 134.. Inventores quoque falsorum dogmatum, et cultores digni sunt morte. Disperdet enim Deus virum qui hæc fecerit, id est magistrum et discipulum ejus. Reprobavit superius lignea, lapidea, vel ærea idola, nunc etiam fictilia damnat. Juste enim retributum est eis; ut qui de terra facti sunt, quia meliorem sui partem, id est animam, ad imaginem Dei creatam ad notandum Deum vivum, sequi nolebant; viliorem sui partem, id est, corpus terrenum imitando, luteum adorarent Deum, et sine boni operis fructu terræ insensibili, de qua sumpti sunt insensati, inutiles redderentur. Mystice autem hæretici et schismatici, qui veritatem Dei in injustitia detinent, et mendacium pro veritate in doctrinæ suæ simulacris colunt, licet eloquentia aut ficta virtute pallient, fragilia tamen et lutea sunt, quæ fingunt.

**15:10 Cinis est cor eorum, et fœda cogitatio eorum, et vita cœno sordidior; quia ignorant factorem suum, et evanescunt in cogitationibus suis. Sensum autem sanctorum patrum spernunt, et errores novos quasi ludos vanos propter favorem humanum et terrenum lucrum fingunt; errantes, scilicet et in errorem mittentes, ut inexcusabiles sint: cum judicabit Deus occulta cordium, et reddet unicuique secundum opera sua.

††15:13 Hic enim scit, etc. Nullam excusationem habent hæretici; quia scienter peccant, dum fidem sanam et rectam doctrinam nolunt imitari: magis terrenum sensum et fragilem quam spiritualem sequentes.

‡‡15:17 Melior est. Quia melior est homo idolis secundum rationem creationis; quia vivit et intelligit, illa autem nunquam. Sed quia magis sequitur vanitatem erroris, quam veritatis scientiam, cum in honore sit, non intelligit: et comparatur jumentis insipientibus Psal. 48..

§§15:18 Insensata. Quasi: nec discretionem habebant. In veritate enim viventia meliora sunt mortuis, sensibilia insensibilibus, rationalia irrationalibus. Sed dignum fuit, ut qui ignorabant Creatorem, in creaturis distinctionem non scirent. Qui enim laudem et benedictionem Dei in se habere negligit, in discretione animalium seipsum errare ostendit.