*18:1 Santis autem tuis. RAB. Isrælitæ in Ægypto, etc., usque ad in prosperis et in adversis protegit.
†18:4 Digni quidem, etc. RAB. Merito Ægyptii tenebrarum pœnam patiebantur, etc., usque ad cujus mysterii ratio in antiquis patribus figurata, et in adventu Christi completa est.
‡18:9 Absconse enim sacrificabant. RAB. Populus Isræl in Ægypto jussu Domini Pascha celebravit, etc., usque ad sed in abscondito cordis semper Domino sacrificant, unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psal. 50.. Et alibi: In me sunt, Deus, vota tua Psal. 55., etc. ID. Memorat Deum percussisse primogenita Ægypti, ubi nec sicut prius simulaverunt Ægyptii, sed palam cogebant exire populum Dei dicentes: Omnes moriemur Exod. 11..
§18:15 Omnipotens sermo tuus. Filius de quo dicitur: In principio erat Verbum Joan. 1., etc., hic brachium et dextera nominatur: propter effectivam divinæ virtutis potentiam, hic tunc per angeli ministerium judicia sua fecit in primogenitis Ægyptiorum, qui postmodum sanctificavit sibi primogenitos Hebræos. Nunc quoque per aquam baptismi salvat multitudinem credentium, et interficit multitudinem spiritualium hostium.
**18:19 Visiones. RAB. Hoc divinæ bonitatis est, quæ peccantes castigat ut abstineant, et pœnitentiam agant. Si autem patientia Dei abutuntur, sine excusatione in æternum punientur.
††18:20 Tetigit autem tunc et justos. RAB. Memorat, etc., usque ad per quos interitum possimus evadere.
‡‡18:24 In veste enim poderis. RAB. Byssum terræ deputant Hebræi, etc., usque ad in figura pontificali, Christum futurum prænoscebat, sed quia viderat carne indutum, non Deum sed hominem purum credidit; unde: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent I Cor. 2..