*19:1 Impiis autem, etc. Inimicis populi Dei: vindicta usque ad consummationem supervenit, quia nec vitam nec mores correxerunt, fictis enim argumentis simulabant pœnitentiam, et ideo non meruerunt indulgentiam. Unde Pharao cum plagis afflictus, populum Dei se dimissurum promitteret, paululum respirans ad domesticam crudelitatem reversus est, donec in mari Rubro fluctibus submersus est. Persecutores enim Christiani nominis si perstiterint in malitia sua, sentient in pœna quantum valeat Dei justitia.
†19:8 Videntes tua mirabilia. Sic nos oportet liberatori nostro exsultantes gratias agere dicentes: Benedic, anima mea, Dominum Psal. 103.. Unde Apostolus: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite I Thess. 5..
‡19:10 Produxit terra. Nota quod inimicis Dei terra produxit muscas, et fluvius ranas; cultoribus autem Dei terra dedit fructum, et mare carnis alimentum. Dignum est enim, ut fidelibus suis per opera sua nutrimentum, divina procuret providentia. Inimicis vero condignum tormentum per subditam sibi creaturam inferat. Juste enim patiebantur. RAB. Qui antiquos Dei servos, etc., usque ad viam veritatis non agnoscit, et ostium quod Christus est, non invenit.
§19:17 In se elementa. Sicut in organo diversi soni ad concordiam melodiæ temperamento consentiunt, ita discrepantia elementa servato jure naturæ ad Creatoris voluntatem flectuntur: non enim creaturam sibi condidit contrariam, sed per omnia voluntati suæ consentaneam. Unde æstimari, etc. RAB. Homines enim et jumenta, etc., usque ad ut appareret quod elementa mundi non suæ tantum conditioni, sed Creatoris deservirent voluntati.
**19:20 In omnibus enim magnificasti. Misericors et miserator Dominus semper adest fidelibus suis, quos semper protegit et regit: quos aliquando in martyrio purgat. Unde: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis Eccl. 27.. Multæ enim tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus.