2
Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:* Obsecro. Hactenus de pseudo-apostolis, hic de orationibus. Primo omnium. Id est, ante omnia fieri obsecrationes. Ordo missæ hic ostenditur quod est speciale genus orationis. Obsecrationes. Sive precationem illam quæ fit juxta vel ante consecrationem. Orationes. Id est ipsa consecratione. Postulationes. Vel interpellationes, quasi ex debito ut quod hic geritur, in æterna vita perficiatur, ut cum populus ab episcopo benedicitur. Gratiarum actiones. De factis, quæ totum concludunt quasi totum sit a Deo: ut benedicamus Domino. Pro omnibus. Ut sequamur clementiam Dei, quia Deus vult omnes homines salvos fieri, etsi secundum justitiam quosdam reprobet. Ut quietam a persecutione. pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, Hoc enim. Ne quis putaret hæc non esse facienda pro his quos patitur Ecclesia addit: Hoc enim bonum est. Et ne quis putaret cultu unius Dei et vita bona salutem esse posse sine participatione corporis Christi, id est sine fide Ecclesiæ. Unus, inquit, Deus, unus et mediator, ut omnes homines salvari nunquam fiat nisi per mediatorem Deum Verbum quod semper erat, secundum tamen carnem, factum est. qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Mediator Dei, etc. Hic est arbiter ille, quem Job desiderat, dicens: Utinam esset nobis arbiter. AUG., lib. IX de Civit. Dei, c. 15. Mediator inter Deum et homines, oportebat ut aliquid haberet simile Deo, etc., usque ad alius bonus, qui reconciliat inimicos, Jesus Christus. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.§ Et veritate Futura veritas est res et merces fidei. Quæris, mercedem? fides præcedat. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? fides ergo est, quod non vides credere. Veritas, quæ credidisti videre. Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.** Volo ergo viros, etc. AUG., serm. 93 de Tempore. Levavit Christus pro nobis manus suas in cruce, etc., usque ad ut veniant tibi in mentem opera tua. Ira, ad proximum; disceptatione, ad Deum. Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:†† Non in tortis, etc. Ne his omnibus ultra personæ suæ modum et mores occasioni movendæ concupiscentiæ studeant, sed potius per omnia bona opera sint promittentes et indicantes extra pietatem animi. 10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.‡‡ Mulier in silentio. Orandi officium dixit convenire omnibus, et qualiter, et pro quibus, et quare, et quod ubique orandum sit. Nunc dicit, quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud debeant ordinari, determinat. 12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.§§ Docere, etc. Ecce non solum habitum humilem et honestum habere mulierem docuit, verum etiam auctoritatem docendi ei negavit, et subjiciendam viro præcepit, ut tam habitu quam obsequiis, sub potestate sit viri ex quo trahit originem. 13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva: 14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.*** Adam non est. AUG., lib. II de Gen. ad litteram, c. ult. Cum enim prævaricatorem dicat Apostolus in similitudine prævaricationis Adæ, etc., usque ad nullo modo illum arbitror potuisse seduci. 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.††† Salvabitur. Etsi mulier fuit causa peccati, tamen salvabitur non solum virgo et continens, sed etiam nupta, etsi nunquam ab opere nuptiarum cessans, si per generationem filiorum, incedens, ab hoc mundo exierit. Si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione, ut præter proprium virum alterum non cognoscat. Cum sobrietate. Id est temperantia, ut proprio etiam viro temperate utatur.

*2:1 Obsecro. Hactenus de pseudo-apostolis, hic de orationibus. Primo omnium. Id est, ante omnia fieri obsecrationes. Ordo missæ hic ostenditur quod est speciale genus orationis. Obsecrationes. Sive precationem illam quæ fit juxta vel ante consecrationem. Orationes. Id est ipsa consecratione. Postulationes. Vel interpellationes, quasi ex debito ut quod hic geritur, in æterna vita perficiatur, ut cum populus ab episcopo benedicitur. Gratiarum actiones. De factis, quæ totum concludunt quasi totum sit a Deo: ut benedicamus Domino. Pro omnibus. Ut sequamur clementiam Dei, quia Deus vult omnes homines salvos fieri, etsi secundum justitiam quosdam reprobet. Ut quietam a persecutione.

2:3 Hoc enim. Ne quis putaret hæc non esse facienda pro his quos patitur Ecclesia addit: Hoc enim bonum est. Et ne quis putaret cultu unius Dei et vita bona salutem esse posse sine participatione corporis Christi, id est sine fide Ecclesiæ. Unus, inquit, Deus, unus et mediator, ut omnes homines salvari nunquam fiat nisi per mediatorem Deum Verbum quod semper erat, secundum tamen carnem, factum est.

2:4 Mediator Dei, etc. Hic est arbiter ille, quem Job desiderat, dicens: Utinam esset nobis arbiter. AUG., lib. IX de Civit. Dei, c. 15. Mediator inter Deum et homines, oportebat ut aliquid haberet simile Deo, etc., usque ad alius bonus, qui reconciliat inimicos, Jesus Christus.

§2:7 Et veritate Futura veritas est res et merces fidei. Quæris, mercedem? fides præcedat. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? fides ergo est, quod non vides credere. Veritas, quæ credidisti videre.

**2:8 Volo ergo viros, etc. AUG., serm. 93 de Tempore. Levavit Christus pro nobis manus suas in cruce, etc., usque ad ut veniant tibi in mentem opera tua. Ira, ad proximum; disceptatione, ad Deum.

††2:9 Non in tortis, etc. Ne his omnibus ultra personæ suæ modum et mores occasioni movendæ concupiscentiæ studeant, sed potius per omnia bona opera sint promittentes et indicantes extra pietatem animi.

‡‡2:11 Mulier in silentio. Orandi officium dixit convenire omnibus, et qualiter, et pro quibus, et quare, et quod ubique orandum sit. Nunc dicit, quod docendi officium solis viris conveniat, et quales ad illud debeant ordinari, determinat.

§§2:12 Docere, etc. Ecce non solum habitum humilem et honestum habere mulierem docuit, verum etiam auctoritatem docendi ei negavit, et subjiciendam viro præcepit, ut tam habitu quam obsequiis, sub potestate sit viri ex quo trahit originem.

***2:14 Adam non est. AUG., lib. II de Gen. ad litteram, c. ult. Cum enim prævaricatorem dicat Apostolus in similitudine prævaricationis Adæ, etc., usque ad nullo modo illum arbitror potuisse seduci.

†††2:15 Salvabitur. Etsi mulier fuit causa peccati, tamen salvabitur non solum virgo et continens, sed etiam nupta, etsi nunquam ab opere nuptiarum cessans, si per generationem filiorum, incedens, ab hoc mundo exierit. Si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione, ut præter proprium virum alterum non cognoscat. Cum sobrietate. Id est temperantia, ut proprio etiam viro temperate utatur.