3
Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.* Bonum opus desiderat. Opus, non dignitatem, laborem, non delicias, non crescere fastigio, sed humilitate decrescere, ut fiat servus et minister hominum propter Christum, ut etiam intermissa Rachele decora facie, sed non relicta, cum Jacob intret ad Liam oculis lippam, et de monte cum Moyse descendat ad campos, de otio contemplationis ad laborem actionis. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, Irreprehensibilem. Idem quod ad Titum, sine crimine. Res pene contra naturam, ut sine peccato: sed eligatur, cujus comparatio cæteri grex dicantur. Unius uxoris virum, etc. Id est monogamum post baptismum. Si enim et ante conjugem habuit quæ obierit, non ei imputatur, cui prorsus novo, nec stupra, nec alia quæ ante fuerunt jam obsunt. Sobrium, etc. Ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus vigeat, semper tenuis sit. non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed Non cupidum. Nihil præter victum et vestitum quærentem. suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit? Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.§ Ne in superbiam. Nescit momentaneus sacerdos humilitatem, modos personarum, vel se contemnere non jejunavit, non flevit, non se correxit, non pauperibus erogavit. In arrogantiam, quæ est ruina diaboli, incidunt qui puncto horæ necdum discipuli, fiunt magistri. Oportet autem, etc. Hæc clausula congruit principio, quod irreprehensibilis sit non solum a domesticis, sed ab alienis, Judæis, gentibus, hæreticis, ut qui religioni detrahunt, juri ejus detrahere non audeant. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.** Nullum, etc. Crimen est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum. 11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. 13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. 14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito: 15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.†† Ecclesia. Multorum convocatio ad unius Dei cultum. Columna veritatis. In se bene sustinens veritatem ne corruat, licet tribuletur. 16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.‡‡ Apparuit angelis. Non in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, sed et hic apparet eis, cum efficitur atque propalatur; ideo dicitur apparuisse angelis non jam in forma humilitatis sed in potestate; qui ergo prius visus humilis, devicta morte, in majestate apparuit, ut agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo gratias agant, quia didicerant veritatem. In mundo. Ut perfidia mundi veniam erroris mereri non possit. Sicut Dominus dicit de Judæis: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, etc. Joan. 15..

*3:1 Bonum opus desiderat. Opus, non dignitatem, laborem, non delicias, non crescere fastigio, sed humilitate decrescere, ut fiat servus et minister hominum propter Christum, ut etiam intermissa Rachele decora facie, sed non relicta, cum Jacob intret ad Liam oculis lippam, et de monte cum Moyse descendat ad campos, de otio contemplationis ad laborem actionis.

3:2 Irreprehensibilem. Idem quod ad Titum, sine crimine. Res pene contra naturam, ut sine peccato: sed eligatur, cujus comparatio cæteri grex dicantur. Unius uxoris virum, etc. Id est monogamum post baptismum. Si enim et ante conjugem habuit quæ obierit, non ei imputatur, cui prorsus novo, nec stupra, nec alia quæ ante fuerunt jam obsunt. Sobrium, etc. Ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus vigeat, semper tenuis sit.

3:3 Non cupidum. Nihil præter victum et vestitum quærentem.

§3:6 Ne in superbiam. Nescit momentaneus sacerdos humilitatem, modos personarum, vel se contemnere non jejunavit, non flevit, non se correxit, non pauperibus erogavit. In arrogantiam, quæ est ruina diaboli, incidunt qui puncto horæ necdum discipuli, fiunt magistri. Oportet autem, etc. Hæc clausula congruit principio, quod irreprehensibilis sit non solum a domesticis, sed ab alienis, Judæis, gentibus, hæreticis, ut qui religioni detrahunt, juri ejus detrahere non audeant.

**3:10 Nullum, etc. Crimen est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum.

††3:15 Ecclesia. Multorum convocatio ad unius Dei cultum. Columna veritatis. In se bene sustinens veritatem ne corruat, licet tribuletur.

‡‡3:16 Apparuit angelis. Non in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, sed et hic apparet eis, cum efficitur atque propalatur; ideo dicitur apparuisse angelis non jam in forma humilitatis sed in potestate; qui ergo prius visus humilis, devicta morte, in majestate apparuit, ut agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo gratias agant, quia didicerant veritatem. In mundo. Ut perfidia mundi veniam erroris mereri non possit. Sicut Dominus dicit de Judæis: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, etc. Joan. 15..