10
Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.* Ipse autem ego Paulus. Incipit agere de incorrectis qui pseudo sequebantur, et Apostolum ferocem putabant, quasi diceret: Correctos ad eleemosynas invito: Paulus vere humilis, non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis, obsecro, dico, etc. Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. Non secundum carnem militamus. Non enim militiam a Deo nobis datam exercemus secundum carnem, id est, pro terreno commodo. Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, Ad destructionem munitionum. Ut destruantur consilia diversis calliditatibus hominum seu dæmonum munita. Munitiones, etc. Munitiones sunt corda infidelium, quæ diabolus obtinet, et munit diversis erroribus, ne verbum Dei possit intrare per fidem, vel per similitudinem munitionum. Et ad hæc devincendum valeant arma militiæ Apostoli, et ostendit munitionis illius partes, scilicet, consilia. et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.§ Et in promptu habentes. Quia nihil nos remordet quo minus audeamus. Ulcisci, etc. Tunc aliquis vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam. Tunc illam destruit quando illos qui resistunt, perducit ad fidem. Et hæc est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur, damnetur. Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.** Quæ secundum faciem. Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo, quasi diceret: Si vobis non sufficiunt quæ dixi, quare me potius quam pseudo sequamini? Videte hæc quæ secundum faciem, id est, ita evidentia sunt, sicut ea quæ sunt subjecta oculis. Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.†† Non erubescam. Quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed hoc dicitur ad utilitatem vestram. Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas:‡‡ Ut autem non existimer. Hic dicit se cum præsens fuerit, opere implere quod absens verbo minatur. Hoc autem dicit occasione illius sententiæ: parati ulcisci omnem inobedientiam: ut, inquit, non existimer a vobis tantum terrere verbis, et opere (quod minor verbis) non implere, sciatis quod minor verbis impleturus sum factis. 10 quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes: præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis: 11 hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto.§§ Hoc cogitet, etc. HIER. Ne quis putet me illa comminari, etc., usque ad et peccantibus per severitatem fortis existo. Tales. Quia si vitia vestra palparemus, tunc non ædificaremus, sed destrueremus. 12 Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.*** Non enim audemus, etc. Tales erimus facto, quia non sumus similes pseudo, qui usurpant sibi potestatem, et vitia palpant. Et hoc est: Non inserimus nos quibusdam, id est, pseudo qui commendant, id est, usurpant potestatem. Quod est, non ponimus nos in numero illorum, ut potestatem usurpemus, sed a Deo accepimus. Aut non comparamus nos illis ut, sicut illi, adulemur vobis et vitia vestra palpemus: quod posset etiam habens potestatem. 13 Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.††† Nos autem, etc. Sicut illi qui usurpando gloriantur ultra mensuram. Sed secundum mensuram. Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Partitum erat unicuique ad quos in prædicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios, de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant, quos in fide fundaverat: qui ad omnes missus erat a Deo. 14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. 15 Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,‡‡‡ Non in alienis laboribus. Hoc facere esset ultra mensuram gloriari; sed spem habentes in vobis: id est, per vos magnificari apud alios, et evangelizare secundum regulam nostram, id est, secundum quod a Deo injunctum est, non habentes spem gloriari in aliena regula. 16 etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari. 17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.§§§ Qui autem gloriatur. Ego non gloriabor in aliena regula. Similiter autem qui gloriatur, id est vult potestatem exercere, in Domino, id est, in mensura a Deo data glorietur. 18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat.* Sed quem Deus. Illum Deus commendat et probatus est, quem dignum habet, ac mittit ut prædicet donum ejus: quem non mittit, non commendat, quia non missus prædicat.

*10:1 Ipse autem ego Paulus. Incipit agere de incorrectis qui pseudo sequebantur, et Apostolum ferocem putabant, quasi diceret: Correctos ad eleemosynas invito: Paulus vere humilis, non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis, obsecro, dico, etc.

10:3 Non secundum carnem militamus. Non enim militiam a Deo nobis datam exercemus secundum carnem, id est, pro terreno commodo.

10:4 Ad destructionem munitionum. Ut destruantur consilia diversis calliditatibus hominum seu dæmonum munita. Munitiones, etc. Munitiones sunt corda infidelium, quæ diabolus obtinet, et munit diversis erroribus, ne verbum Dei possit intrare per fidem, vel per similitudinem munitionum. Et ad hæc devincendum valeant arma militiæ Apostoli, et ostendit munitionis illius partes, scilicet, consilia.

§10:6 Et in promptu habentes. Quia nihil nos remordet quo minus audeamus. Ulcisci, etc. Tunc aliquis vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam. Tunc illam destruit quando illos qui resistunt, perducit ad fidem. Et hæc est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur, damnetur.

**10:7 Quæ secundum faciem. Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo, quasi diceret: Si vobis non sufficiunt quæ dixi, quare me potius quam pseudo sequamini? Videte hæc quæ secundum faciem, id est, ita evidentia sunt, sicut ea quæ sunt subjecta oculis.

††10:8 Non erubescam. Quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed hoc dicitur ad utilitatem vestram.

‡‡10:9 Ut autem non existimer. Hic dicit se cum præsens fuerit, opere implere quod absens verbo minatur. Hoc autem dicit occasione illius sententiæ: parati ulcisci omnem inobedientiam: ut, inquit, non existimer a vobis tantum terrere verbis, et opere (quod minor verbis) non implere, sciatis quod minor verbis impleturus sum factis.

§§10:11 Hoc cogitet, etc. HIER. Ne quis putet me illa comminari, etc., usque ad et peccantibus per severitatem fortis existo. Tales. Quia si vitia vestra palparemus, tunc non ædificaremus, sed destrueremus.

***10:12 Non enim audemus, etc. Tales erimus facto, quia non sumus similes pseudo, qui usurpant sibi potestatem, et vitia palpant. Et hoc est: Non inserimus nos quibusdam, id est, pseudo qui commendant, id est, usurpant potestatem. Quod est, non ponimus nos in numero illorum, ut potestatem usurpemus, sed a Deo accepimus. Aut non comparamus nos illis ut, sicut illi, adulemur vobis et vitia vestra palpemus: quod posset etiam habens potestatem.

†††10:13 Nos autem, etc. Sicut illi qui usurpando gloriantur ultra mensuram. Sed secundum mensuram. Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Partitum erat unicuique ad quos in prædicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios, de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant, quos in fide fundaverat: qui ad omnes missus erat a Deo.

‡‡‡10:15 Non in alienis laboribus. Hoc facere esset ultra mensuram gloriari; sed spem habentes in vobis: id est, per vos magnificari apud alios, et evangelizare secundum regulam nostram, id est, secundum quod a Deo injunctum est, non habentes spem gloriari in aliena regula.

§§§10:17 Qui autem gloriatur. Ego non gloriabor in aliena regula. Similiter autem qui gloriatur, id est vult potestatem exercere, in Domino, id est, in mensura a Deo data glorietur.

*10:18 Sed quem Deus. Illum Deus commendat et probatus est, quem dignum habet, ac mittit ut prædicet donum ejus: quem non mittit, non commendat, quia non missus prædicat.