11
Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me:* Utinam sustineretis, etc. Quasi: Glorior de regimine (quod videtur insipientia). sed utinam sustineretis, etc. Insipientiam dicit gloriationem secundum carnem, ne in eo illis videatur inferior quam ipse quidem non curat, sed prodest Corinthiis de ea agere. Insipientiæ. Quia dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui. Supportate. Quasi dicat: Et si gravem, vos tamen patienter ferte. æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Æmulor. Æmulatio est propter alienum statum motus mentis, vel in bonum vel in malum. Hic amoris est, non livoris, quia diligit eos æmulatione Dei, id est quam Deus spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea quæ dicet, amore eorum se dicturum, non ut ad laudem ejus proficiant, sed ad horum profectum. Vos uni. A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitate mentis (etsi non corporis) servare. Virginitas carnis, corpus est intactum: hæc virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta: hæc est omnium fidelium. Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. Timeo autem. HIER. Serpens Evam de Deo mentiendo seduxit, etc., usque ad penitus non esse, aut æternam non esse affirmat contra auctoritatem omnium Scripturarum. Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.§ Nam si is qui venit. Non missus. Recte pateremini. Si aliquid majus vobis sit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent, quod non utique majus esset, sed contrarium. Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.** Existimo. Supra egit de pseudoapostolis, nunc de veris, quibus Paulus inferior videbatur; quia non fuerat cum Jesu conversatus. Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.†† Nam etsi imperitus. Hoc non ad apostolos pertinet, quia non erant eloquentes, sed ad pseudo, qui componebant verba. Imperitus ergo sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei, quæ pertinet ad salutem. Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?‡‡ Quoniam gratis Evangelium. Minus non feci, sed plus: quia gratis, unde mihi irascimini, et alios mihi præponitis: cum hoc non sit peccati, sed gloriæ. Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. 10 Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.§§ Est veritas. HIER. Sicut Christus semel statuit, nec negavit, necesse est ut etiam ego non mentitus ita faciam. Ut in quo gloriantur. Gloriantur in accipiendo, sed me non accipiente, non accipient. Nam ejusmodi, etc. Inveniantur sicut et nos. Id est, similes nobis. In quo, id est, in hoc quod glorientur se esse similes nobis. 11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit. 12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. 13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.*** Transfigurantes se. Ad tentandum eos quos ita erudire opus est. Vel ad decipiendum prout justum est. Ad hoc magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos dæmones, fictos amicos; eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos. 14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. 15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum.††† Quorum finis. Id est, retributio data in fine vitæ erit secundum opera ipsorum, quia sicut pseudo peritura appetiverunt, ita et ipsi peribunt, et sicut ministri justitiæ æternæ, ita et ipsi erunt æterni. 16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), 17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.‡‡‡ Quod loquor. In hac substantia gloriæ, id est, in gloria carnis quam putant substantiam, id est, ita amant ac si per eam credant se subsistere. Sed quasi in insipientia. Quia hæc ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait, quasi in insipientia. 18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. 19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. 20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.§§§ Cædit. Id est, decipit. In faciem cæditur is, in cujus os injuria irrogatur. Hoc faciebant quidam Judæi qui eo quod essent de genere Abrahæ, detrahebant illis, eo quod essent incircumcisi et se præferebant, nobilitatem carnis sibi vindicantes: quos Corinthii tolerabant, et Apostolo præferebant. 21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: 22 Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego.* Hebræi. Hebræi dicuntur ab Heber, qui in confusione linguarum solus retinuit linguam naturalem. Et quia multi sunt Hebræi, qui non sunt Isrælitæ, sicut proselyti, addit: Isrælitæ sunt, et ego. 23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. Ut minus sapiens. AMBR. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. In laboribus. Occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia. 24 A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. A Judæis quinquies. Judæis mos erat in synagoga contra legem agentes verberare correctionis causa. Unde Paulum legem impugnantem quinquies verberaverunt, et in unaquaque correctione triginta novem ictus ei dederunt, quadragesimum pro misericordia condonantes. Una minus. In ultima vice corrigia subtracta. Vel, in unaquaque percussione una minus. 25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, 26 in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:§ Periculis latronum, etc. Quos diabolus (cum in civitate occidere non posset) ei excitabat in via, cum tamen nihil ferret, quod latrones cuperent. 27 in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,** In fame. Ubi ergo promissio Dei: Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis? Luc. 12. Sed novit medicus, cui nos semel commisimus, hæc adjutoria quando apponat, quando subtrahat. 28 præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.†† Sollicitudo. Quanto major charitas, tanto majores plagæ de peccatis alienis. Unde: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem. 29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?‡‡ Non uror? Urunt omnes tribulationes, sed non ad consumptionem, imo ad purgationem. Iste affectus purgat: quia de charitate venit. Omnes qui scandalum patiuntur frixorium sunt habentium charitatem, id est ossium quæ ferunt carnes, id est perfectorum qui portant et regunt carnales; unde: Et ossa mea in frixorio confrixa sunt. 30 Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor. 31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.§§ Non mentior. Quia fert mihi testimonium per signa et prodigia. 32 Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: 33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.

*11:1 Utinam sustineretis, etc. Quasi: Glorior de regimine (quod videtur insipientia). sed utinam sustineretis, etc. Insipientiam dicit gloriationem secundum carnem, ne in eo illis videatur inferior quam ipse quidem non curat, sed prodest Corinthiis de ea agere. Insipientiæ. Quia dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui. Supportate. Quasi dicat: Et si gravem, vos tamen patienter ferte.

11:2 Æmulor. Æmulatio est propter alienum statum motus mentis, vel in bonum vel in malum. Hic amoris est, non livoris, quia diligit eos æmulatione Dei, id est quam Deus spiritu suo inspirat, per hoc ostendit ea quæ dicet, amore eorum se dicturum, non ut ad laudem ejus proficiant, sed ad horum profectum. Vos uni. A plurali ad singulare descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitate mentis (etsi non corporis) servare. Virginitas carnis, corpus est intactum: hæc virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta: hæc est omnium fidelium.

11:3 Timeo autem. HIER. Serpens Evam de Deo mentiendo seduxit, etc., usque ad penitus non esse, aut æternam non esse affirmat contra auctoritatem omnium Scripturarum.

§11:4 Nam si is qui venit. Non missus. Recte pateremini. Si aliquid majus vobis sit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent, quod non utique majus esset, sed contrarium.

**11:5 Existimo. Supra egit de pseudoapostolis, nunc de veris, quibus Paulus inferior videbatur; quia non fuerat cum Jesu conversatus.

††11:6 Nam etsi imperitus. Hoc non ad apostolos pertinet, quia non erant eloquentes, sed ad pseudo, qui componebant verba. Imperitus ergo sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei, quæ pertinet ad salutem.

‡‡11:7 Quoniam gratis Evangelium. Minus non feci, sed plus: quia gratis, unde mihi irascimini, et alios mihi præponitis: cum hoc non sit peccati, sed gloriæ.

§§11:10 Est veritas. HIER. Sicut Christus semel statuit, nec negavit, necesse est ut etiam ego non mentitus ita faciam. Ut in quo gloriantur. Gloriantur in accipiendo, sed me non accipiente, non accipient. Nam ejusmodi, etc. Inveniantur sicut et nos. Id est, similes nobis. In quo, id est, in hoc quod glorientur se esse similes nobis.

***11:13 Transfigurantes se. Ad tentandum eos quos ita erudire opus est. Vel ad decipiendum prout justum est. Ad hoc magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos dæmones, fictos amicos; eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos.

†††11:15 Quorum finis. Id est, retributio data in fine vitæ erit secundum opera ipsorum, quia sicut pseudo peritura appetiverunt, ita et ipsi peribunt, et sicut ministri justitiæ æternæ, ita et ipsi erunt æterni.

‡‡‡11:17 Quod loquor. In hac substantia gloriæ, id est, in gloria carnis quam putant substantiam, id est, ita amant ac si per eam credant se subsistere. Sed quasi in insipientia. Quia hæc ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait, quasi in insipientia.

§§§11:20 Cædit. Id est, decipit. In faciem cæditur is, in cujus os injuria irrogatur. Hoc faciebant quidam Judæi qui eo quod essent de genere Abrahæ, detrahebant illis, eo quod essent incircumcisi et se præferebant, nobilitatem carnis sibi vindicantes: quos Corinthii tolerabant, et Apostolo præferebant.

*11:22 Hebræi. Hebræi dicuntur ab Heber, qui in confusione linguarum solus retinuit linguam naturalem. Et quia multi sunt Hebræi, qui non sunt Isrælitæ, sicut proselyti, addit: Isrælitæ sunt, et ego.

11:23 Ut minus sapiens. AMBR. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. In laboribus. Occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia.

11:24 A Judæis quinquies. Judæis mos erat in synagoga contra legem agentes verberare correctionis causa. Unde Paulum legem impugnantem quinquies verberaverunt, et in unaquaque correctione triginta novem ictus ei dederunt, quadragesimum pro misericordia condonantes. Una minus. In ultima vice corrigia subtracta. Vel, in unaquaque percussione una minus.

§11:26 Periculis latronum, etc. Quos diabolus (cum in civitate occidere non posset) ei excitabat in via, cum tamen nihil ferret, quod latrones cuperent.

**11:27 In fame. Ubi ergo promissio Dei: Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis? Luc. 12. Sed novit medicus, cui nos semel commisimus, hæc adjutoria quando apponat, quando subtrahat.

††11:28 Sollicitudo. Quanto major charitas, tanto majores plagæ de peccatis alienis. Unde: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem.

‡‡11:29 Non uror? Urunt omnes tribulationes, sed non ad consumptionem, imo ad purgationem. Iste affectus purgat: quia de charitate venit. Omnes qui scandalum patiuntur frixorium sunt habentium charitatem, id est ossium quæ ferunt carnes, id est perfectorum qui portant et regunt carnales; unde: Et ossa mea in frixorio confrixa sunt.

§§11:31 Non mentior. Quia fert mihi testimonium per signa et prodigia.