*22:1 Quæ postquam, etc. AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Jacobus dicit quod neminem tentat Deus; sed usualiter, tentare, pro eo quod est pro are, dicimus. Jacobus autem dicit de ea tentatione, qua quisque peccato [Al., peccator] implicatur. Unde I Thess. 1: Ne forte tentaverit vos is qui tentat. Alibi enim scriptum est Deut. 13: Tentat vos Deus vester, ut sciat si diligatis eum, id est, vos scire faciat. Vires enim dilectionis suæ homo ignorat, nisi experimento cognoscat.
†22:2 Tolle filium, etc. ALC. in Gen., tom. 1 Non statim jussus est Abraham filium occidere, sed triduo ad immolandum ducere, ut longitudine temporis tentatio augeretur. Per triduum enim, crescentibus curis, paterna viscera cruciantur, et prolixo spatio pater filium intuetur, cibum cum eo sumit, tot noctibus pendet puer in amplexu patris, cubat in gremio, et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii cumulatur. Quem diligis, etc. BEDA in Gen., c. 22 De charitatis admonitione et nominis recordatione tentatio cumulatur, et paternus affectus movetur in memoria promissionis, quia dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, tanquam si ille occideretur, tota spes promissionis frustraretur. Vade in terram. HIER. Q. Hebr., tom. 3 Aiunt Hebræi hunc montem esse in quo postea templum ædificatum est in area ornæ Jebusæi. Unde 2, Par. 3: Cœperunt ædificare templum mense secundo, secunda die mensis, in monte Moria, qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est debir id est oraculum Dei, et spiritus qui homines docet veritatem et prophetias inspirat.
‡22:3 Asinum suum ducens, etc. ISID. in Gen., c. 18 Asinus insensatam stultitiam Judæorum significat, quæ portabat omnia sacramenta et nesciebat.
§22:4 Die autem tertio. HIER. ubi supra. Notandum quia de Geraris usque ad montem Moria, id est sedem templi, iter trium dierum sit: et Abraham illuc die tertio pervenisse dicitur. Male ergo putant Abraham illo tempore habitasse apud quercum Mambre, cum ad montem Moria vix unius diei plenum iter sit. Triduum quo venerunt ad locum sacrificii, tres ætates significat, ante legem, ab Abraham usque ad Mosen; sub lege, a Mose usque ad Joannem; inde usque ad Dominum; et quidquid restat, tertius dies est gratiæ, in qua tertia ætate sacrificium completum est Christi.
**22:5 Exspectate hic, etc. ISID. ubi supra. Audi Apostolum: Cæcitas ex parte contingit in Isræl, hoc est, cum asino, ut plenitudo gentium intraret, hoc est, postquam adoraverimus. Ubi sacrificium crucis per gentes fuerit prædicatum, hoc est, ubi plenitudo gentium intraverit, revertemur ad vos, hoc est, et sic omnis Isræl salvus fiet. Duo servi dimissi, nec perducti ad locum sacrificii, Judæi sunt qui, serviliter viventes et carnaliter sapientes, non intellexerunt humilitatem et passionem Christi. Duo quidem, quia in duas partes dividendi, quod factum est peccante Salomone, quando divisus est populus loco regni, non errore impietatis, quibus dicitur Jer. 3: adversatrix Isræl, et prævaricatrix Juda. Ego et puer, etc. ALC. Indubitanti animo mactare filium volebat. Laudandus in constantia offerendi et in fide suscitandi. Sciebat enim certissime Deum fallere non posse, et licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde Apostolus Hebr. 11: Fide Abraham non hæ sitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat repromissionem, credens quia et a mortuis potens est suscitare Deus. Dixit Abraham. ISID. ubi supra. Abraham, unicum filium ducens ad immolandum, Deum Patrem significat. Abraham senex filium suscepit, Deus autem non senescit, sed promissio de Christo quodammodo senuerat, quando natus est. Inchoavit ab Adam, quando dictum est: Erunt duo in carne una Gen. 2; et completa est sexta ætate sæculi. Senectus Saræ in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum, hoc idem significat quia in fine temporum ex plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas ejus significat quod in hoc sæculo spe salvi facti sumus, et in Christo, tanquam in Isaac, omnes nati sumus, quem partum Ecclesiæ [Al., Ecclesia] in fine temporum non natura, sed gratia procreavit. Abraham ergo Deum Patrem significat, Isaac Christum. Sicut enim Abraham unicum et dilectum filium victimam Deo obtulit, sic Deus Pater unigenitum Filium pro nobis tradidit. Et sicut Isaac ligna portabat, quibus imponendus erat, sic Christus crucem, in qua figendus erat.
††22:9 Cumque alligasset, etc. ISID. ubi supra. Isaac ligatis pedibus altari superponitur, et Christus cruci affigitur. Sed quod figuratum est per Isaac, translatum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, quia natus; aries, quia immolatus. In vepribus hæret aries, crux cornua habet. Si enim duo ligna compingantur, crucis species redditur. Unde Habac. 3: Cornua in manibus ejus. Cornibus ergo hærens aries, Christus crucifixus est. Vepres autem spinæ: spinæ iniquæ, quæ Dominum suspenderunt. Inter spinas enim peccatorum suspensus est. Unde Jer.: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic Jer. 38 Alii hunc arietem in vepribus ligatum, Christum ante immolationem spinis coronatum intelligunt.
‡‡22:12 Non peperceris, etc. AUG. ubi supra. Nunquid non pepercit Abraham filio suo propter angelum? Sed in angelo figuratus est Dominus, qui Deus est et magni consilii angelus. Erat enim in angelo Deus, et ex ejus persona loquebatur. Hoc magis in sequentibus apparebit, cum dicitur: Et vocavit angelus Domini Abraham secundo de cœlo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus. Non enim facile invenitur Christum Patrem dicere tanquam Dominum, præsertim ante incarnationem. Nam secundum carnem hoc congrue dicitur, secundum quam in psalmo II dicitur: Dominus dixit ad me, etc. Quod autem dictum est ibidem, c. 9: Dixit Dominus Domino meo, etc., ad prophetam hoc refertur qui loquitur; sicut illud: Pluit Dominus a Domino, id est, Dominus noster, scilicet Filius, a Domino nostro, Patre scilicet.
§§22:13 Arietem. ALC. Historice. Aries qui pro Isaac immolatus est, non putavimus, sed verus est. Ideo magis putatur angelum eum aliunde attulisse, quam ibi de terra post sex dierum opera Dominum procreasse. Arietem inter vepres, etc. HIER. in Quæst. Hebr. Aquila veprem vel spinetum, posuit, etc., usque ad quod ita Hebraice dicitur.
***22:14 Appellavitque nomen, etc. HIER. ubi supra. Pro eo quod hic habetur, etc., usque ad per incarnationem scilicet.
†††22:20 Melcha. HIER. ubi supra. De Melcha uxore Nachor, etc., usque ad et in ipso nomine legitur in Isaia.