*23:1 Vixit autem Sara, etc. Et mortua est in civitate Arbee, etc. HIER. in Quæst. Hebr. Quæ est in valle: hoc in authenticis libris non habetur, etc., usque ad sicut in libro Josue aperte demonstratur.
†23:7 Surrexit Abraham, etc. AUG., Quæst. in Gen. Quæritur quomodo Abraham adoravit populum terræ, etc., usque ad et ideo adorator corrigendus erat.
‡23:16 Quod cum audisset, etc. HIER., de locis Hebr. In Hebræo, sicut posuimus, etc., usque ad cum etiam reprehendatur, qui invitus acceperit.
§23:17 Confirmatusque est ager, etc. GREG., lib. VI Moral., c. 25 Innuit sepulcrum duplex, etc., usque ad vel propter operationis instantiam contemplanda postponit. Spelunca. Et circa eam ager arborosus ad sepeliendam Saram quadringentis siclis argenti per patriarcham a dominis terræ emitur: quia ad vacandum sapientiæ et studendum actioni, sub foliis mysticorum verborum, tanquam sub fructuosis arboribus, non aliter prædicatoribus quietus locus acquiritur, nisi per evangelicam doctrinam, argenti nitore fulgentem, terrenis potestatibus ab ipsis æterna beatitudo suadeatur. Quæ bene centenario quater ducto figuratur, quia a læva in dextram transfertur.