*27:1 In die illa, etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum. Hebræi, Tanniu; unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.
†27:2 Vinea meri cantabit. Cui Jeremias propinat calicem meracissimum. Merum Græce, purum Latine.
‡27:5 An potius? Vox Patris deliberative, etc., usque ad qui non sunt salvati auctoritate legis.
§27:6 Isræl, id est populus Judæorum conversus, videns doctrina filiorum suorum orbem floruisse.
**27:9 Idcirco. Quasi diceret: Ideo dimittetur iniquitas domui Jacob: et cætera propter merita scilicet apostolorum, qui per mundum idolorum altaria comminuerunt.
††27:11 Conterentur. ID. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judæorum judicavit; et imminente Chaldæorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos. Mulieres. Diversæ Synagogæ; vel aperte mulieres, quæ nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos. Docentes eam. HIER. Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere.
‡‡27:12 Ab alveo. LXX: ab Euphrate, etc., usque ad quia habet turbidas aquas, et non perpetuas.