*28:1 Væ coronæ superbiæ. ID. Huc usque ad consummationem mundi, etc., usque ad nec pœnitentiæ fructum salutis habuit. Vallis pinguissimæ. Gethsemani fertilitate frugum, per eam erat eis ascensus in civitatem, et ibi figebant aliqui, ludi causa, tentoria dum in civitate morabantur.
†28:5 In die illa. ID. Secundum prophetiam, cum Dominus, etc., usque ad Scribæ enim et Pharisæi vino et sicera inebriati sunt.
‡28:6 Fortitudo revertentibus. ID. Non leguntur bella Ezechiæ, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judæi spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt.
§28:8 Omnes enim. Dum Scripturarum non digerunt cibos, nec corpori faciunt vitales, sed immaturos et fetentes egerunt, ut in eis Dominus nullum inveniat locum.
**28:9 Ablactatos a lacte, avulsos. Alios non, quia portare non possunt. Hi enim sunt qui jam solido cibo uti possunt; aliis dicit Apostolus: Lac dedi vobis potum, non escam I Cor. 3..
††28:10 Quia manda, remanda, manda, remanda; exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. ID. Quasi dicat. Vos non potestis doceri, quia irridentes prophetas per quos prædicit Dominus vobis mala superventura, ut pœnitentiam agatis et liberemini; opponitis, manda, remanda; quasi dicat: O Propheta, præcipe quod vis, minare quæ vis; hæc tamen non eveniunt quæ minaris.
‡‡28:11 In loquela enim. Quasi dicat: Malo vestro hæc dicitis, quia non prænuntiabit vobis Dominus amodo mala, sed statim inferet. Et hoc est: In loquela enim labii et lingua altera loquentur ad populum istum, etc.
§§28:16 Lapidem. Lapidem quem ædificantes reprobaverunt, hic factus est in caput anguli.
***28:19 Sola vexatio intellectum dabit auditui.
†††28:21 Sicut enim. Philisthæos congregatos superveniens David auxilio Domini, divisit vivos a mortuis et perversa loca dispersit; unde locus ille Baalphrasim nomen accepit. Alienum opus. ID. Opus proprium Dei est misereri, parcere, condonare. Non suum, sed alienum est, irasci, punire. GREG. In mundum veniet, ut faciat opus suum, scilicet ut redimat genus humanum; sed ab ipso est alienum opus ejus; non convenit enim Deitati conspui, flagellari, crucifigi.
‡‡‡28:24 Nunquid tota. HIER. Pius et misericors Deus genus humanum, ut fructum boni operis afferat, arat ut agricola vomere prædicationis, proscindit verbere tribulationis, nunc peste, nunc captivitate corrigit; et hoc est: Nunquid tota die, etc.
§§§28:25 Gith et cyminum. Gith et cyminum quæ in virga excutiuntur, etc., usque ad clavem scientiæ habentes.
*28:29 Et hoc a Domino Deo exivit.