5
Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.* Si peccaverit anima, etc. AUG. quæst. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: Anima quæ tetigerit aliquid immundum, etc. ISICH. Si peccaverit, etc. Non repetit quæ superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere. Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit: Anima qui tetigerit. ISICH. Non corporis, etc., usque ad sed potest dicere cum David: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. GREG. lib. XXXII Moral., cap. 4 tom. 2. Juramentum proferre est voto nos divinæ servitutis alligare, etc., usque ad igni doloris ardemus. et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto. Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, Anima quæ juraverit, etc. AUG., quæst. 2 in Levit. Quid est quod pro tacito perjurio, vel tacto morticino, vel aliquo immundo nullum sacrificium præcipitur? Pro eo vero quod quisque falsum nesciens jurat, agnam vel capram offerri decernit? an pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi? Omnibus enim enuntiatis intulit sacrificium expiationis. Intellexerit delictum. ISICH. Notandum quod delictum, etc., usque ad sicut sequentia ostendunt. agat pœnitentiam pro peccato, et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus. Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,§ Sin autem non potuerit, etc. ID. Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet pœnitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. Sin autem, etc. ID. Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime Deo sacrificat. dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur.** Retorquebit caput GREG., hom. in Ezech. Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit. GREG. Retorquebit, etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhæret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis Rom. 13.. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhæreat. Abrumpatur, etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum hæreticos existimare, sed menti supponere, non præcipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est. Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.†† Fundamentum, etc. LXX, basim, quod est Evangelium, quia, secundum intentionem sacrificii Christi et Evangelii, debet sacrificium pro peccatis offerri. Unde addit: Quia pro peccato est, nihil enim sic a peccato eripit, quemadmodum imitatio Christi et obedientia Evangelicæ prædicationis. Quod si non quiverit. Quia non omne tempus ad pœnitentiam facile, quando scilicet ipsa pœnitentia abutimur, et fructum ejus, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens: Quod si non quiverit manus ejus, etc. AUG. quæst. 8 in Levit., tom. 3. Quæritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, etc., usque ad ut cætera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent. 10 Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei. 11 Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est.‡‡ Ephi. ISICH. Mensura est trium mensurarum, etc., usque ad non perire eos qui sub manu ejus fuerint. Non mittet in eum, etc. Quasi: non est hæc perfecta pœnitentia, ideo oleum non habet, id est, spiritualem lætitiam hilaritatis, nec thus, quia nec confidendum est ei in orationibus: sed tradat, qui offert oblationem, sacerdoti, id est, spem salutis committat divinæ pietati. Qui pro peccato. Quia nescit utrum boni odoris sit oratio ejus qui frequenter prævaricatur. Unde: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem Joan. 3.? Non sinit ergo desperare nec tamen præsumere, ne iterum negligentes sint. 12 Tradetque eam sacerdoti: qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum ejus qui obtulerit,§§ Pugillum. In pugillo Scriptura significatur, quo scribitur. Scriptum est autem: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies Matth. 28.. Per pugillum ergo innuit Deum exorandum esse, ut meminerit scriptæ misericordiæ suæ, ut eam nobis donet: sicut fratribus donari jubet; hoc enim orantem mundabit sacerdos magnus. 13 rogans pro illo et expians: reliquam vero partem ipse habebit in munere.*** Anima si prævaricans, etc. ISICH. Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiæ, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum. Cæremonias per, etc. ORIG. Multæ species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur: Quicunque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis: panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his quæ sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat. 14 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 15 Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii:††† Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo. 16 ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei.‡‡‡ Et quintam partem, etc. ISICH. Qui vase sancto vel cibo, etc., usque ad sic enim pro peccato nostro deprecabitur. 17 Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,§§§ Anima si peccaverit, etc. ID.. Videtur oblitus quod præceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri præcepit, nunc arietem offerri præcipere videtur; sed nec oblitus est anteriora, nec contraria præcepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis. AUG. quæst. 7 in Levit. Quæritur quomodo discernitur hoc delictum ab eis quæ generaliter complexus est, etc., usque ad vel aliqua in sacris servitiis. 18 offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram æstimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei,* Offeret arietem, etc. Superius præcepit ut pœnitens capram offerret, hic arietem immolari jubet, quia nihil prodest asperitatem pœnitentiæ immolare, nisi statueris in Christi immolatione plenam confidentiam habere. 19 quia per errorem deliquit in Dominum.

*5:1 Si peccaverit anima, etc. AUG. quæst. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: Anima quæ tetigerit aliquid immundum, etc. ISICH. Si peccaverit, etc. Non repetit quæ superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.

5:2 Anima qui tetigerit. ISICH. Non corporis, etc., usque ad sed potest dicere cum David: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. GREG. lib. XXXII Moral., cap. 4 tom. 2. Juramentum proferre est voto nos divinæ servitutis alligare, etc., usque ad igni doloris ardemus.

5:4 Anima quæ juraverit, etc. AUG., quæst. 2 in Levit. Quid est quod pro tacito perjurio, vel tacto morticino, vel aliquo immundo nullum sacrificium præcipitur? Pro eo vero quod quisque falsum nesciens jurat, agnam vel capram offerri decernit? an pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi? Omnibus enim enuntiatis intulit sacrificium expiationis. Intellexerit delictum. ISICH. Notandum quod delictum, etc., usque ad sicut sequentia ostendunt.

§5:7 Sin autem non potuerit, etc. ID. Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet pœnitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. Sin autem, etc. ID. Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime Deo sacrificat.

**5:8 Retorquebit caput GREG., hom. in Ezech. Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit. GREG. Retorquebit, etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhæret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis Rom. 13.. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhæreat. Abrumpatur, etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum hæreticos existimare, sed menti supponere, non præcipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est.

††5:9 Fundamentum, etc. LXX, basim, quod est Evangelium, quia, secundum intentionem sacrificii Christi et Evangelii, debet sacrificium pro peccatis offerri. Unde addit: Quia pro peccato est, nihil enim sic a peccato eripit, quemadmodum imitatio Christi et obedientia Evangelicæ prædicationis. Quod si non quiverit. Quia non omne tempus ad pœnitentiam facile, quando scilicet ipsa pœnitentia abutimur, et fructum ejus, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens: Quod si non quiverit manus ejus, etc. AUG. quæst. 8 in Levit., tom. 3. Quæritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, etc., usque ad ut cætera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent.

‡‡5:11 Ephi. ISICH. Mensura est trium mensurarum, etc., usque ad non perire eos qui sub manu ejus fuerint. Non mittet in eum, etc. Quasi: non est hæc perfecta pœnitentia, ideo oleum non habet, id est, spiritualem lætitiam hilaritatis, nec thus, quia nec confidendum est ei in orationibus: sed tradat, qui offert oblationem, sacerdoti, id est, spem salutis committat divinæ pietati. Qui pro peccato. Quia nescit utrum boni odoris sit oratio ejus qui frequenter prævaricatur. Unde: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem Joan. 3.? Non sinit ergo desperare nec tamen præsumere, ne iterum negligentes sint.

§§5:12 Pugillum. In pugillo Scriptura significatur, quo scribitur. Scriptum est autem: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies Matth. 28.. Per pugillum ergo innuit Deum exorandum esse, ut meminerit scriptæ misericordiæ suæ, ut eam nobis donet: sicut fratribus donari jubet; hoc enim orantem mundabit sacerdos magnus.

***5:13 Anima si prævaricans, etc. ISICH. Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiæ, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum. Cæremonias per, etc. ORIG. Multæ species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur: Quicunque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis: panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his quæ sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat.

†††5:15 Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.

‡‡‡5:16 Et quintam partem, etc. ISICH. Qui vase sancto vel cibo, etc., usque ad sic enim pro peccato nostro deprecabitur.

§§§5:17 Anima si peccaverit, etc. ID.. Videtur oblitus quod præceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri præcepit, nunc arietem offerri præcipere videtur; sed nec oblitus est anteriora, nec contraria præcepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis. AUG. quæst. 7 in Levit. Quæritur quomodo discernitur hoc delictum ab eis quæ generaliter complexus est, etc., usque ad vel aliqua in sacris servitiis.

*5:18 Offeret arietem, etc. Superius præcepit ut pœnitens capram offerret, hic arietem immolari jubet, quia nihil prodest asperitatem pœnitentiæ immolare, nisi statueris in Christi immolatione plenam confidentiam habere.