6
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:* Locutus est, etc. Anima quæ peccaverit, etc. ISICH. Idem peccatum est quod in sancta, etc., usque ad simile est rapinæ. ORIG. hom. 4 in Levit. Anima quæ peccaverit, etc. Ego puto quod animam nostram, etc., usque ad: Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres. Rem perditam, etc. ORIG. LXX: perditionem. Laborant hæretici in Scripturis perditionem invenire, unde possint errorem astruere: sed forte ecclesiastica verba audientes resipiscunt, et quod invenerant, perditionem esse intelligunt et reddunt, id est, auctori suo dimittunt. Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, convicta delicti, reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. Et quintam insuper partem, etc. Linguam, scilicet in qua unus de quinque sensibus: hæc offertur, ut de cætero non peccet, quia per ipsam unumquodque prædictorum commissum est. ORIG. LXX: non quintam partem, sed quintas, ut bis quinque, etc., usque ad unum Deum referamus. Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti: qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens. ISICH. Hic de jugi sacrificio loquitur, etc., usque ad et totam vitam suam ad perfectionem componat. Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. 10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,§ Lineis, non laneis, tunicam et feminalia linea vult esse, non lanea Exod. 28.. Vestis enim linea habilis et mollis est, et adhærens corpori; lanea autem aspera, quia habiles multumque cohærentes sunt animæ justitia et castitas. Linea quoque vestis facile potest haberi, sic et virtutes, si quis voluerit eas consequi. Tolletque cineres, etc. Cinis consummatio boni operis. Cineres extra castra efferet Aaron, qui post hanc vitam bona opera per Christum pontificem magnum Deo Patri præsentant. Et ibi in favillam rediguntur, dum assistit vultui Dei pro nobis. Castra enim sunt præsens vita, in qua semper contra spirituales nequitias pugnamus Heb. 9.. Juxta altare ponuntur, dum consummatio bonorum operum in arca cordis reconditur. Altare enim in hoc loco cor significat. Gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ, etc. Eph. ult. 11 spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.** Indutusque aliis. ORIG. Observandum quod aliis indumentis utitur sacerdos in sacrificiorum mysterio, et aliis quando procedit ad populum. Unde: Sapientiam loquimur inter perfectos II Cor. 1.. Et alibi: longe inferiori stola indutus, nihil judicavi, inquit, me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum II Cor. 1.. 12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.†† Ignis in. AUG. quæst. 12 in Levit. Non vult ignem prorsus exstingui, sed cum usque mane arserit holocaustum, ablatis reliquis iterum renovati, quo ardeant alia quæ imponuntur. Quem nutriet sacer. Allegorice. Mane judicatus est Christus, vespere crucifixus. Ignis ergo mane et vespere subjicitur: quia charitas Dei in nobis nutritur, dum Christum mane judicatum, vespere crucifixum, recolimus. GREG. lib. XXV Moral., cap. 7. Altare Dei cor nostrum est, etc., usque ad ut quo magis videtur Deus, magis diligatur. Et imposito holocausto desuper adolebit, etc. AUG., quæst. 13 in Levit. Videndum est utrum nullus dies prætermitteretur, etc., usque ad quod mirum est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri. 13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. 14 Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.‡‡ Hæc est. Videtur legislator iterare quæ dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: Ignis in altari semper ardeat et nunquam deficiat: sic in sacrificio similæ, id est theologiæ addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi. Et coram. Secundum quod Christus revelaverit, qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus quæ nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit. 15 Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: 16 reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.§§ Reliquam, etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiæ in futurum conversatur. In loco. Ecclesia, quæ est introitus et vestibulum cœli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: In ecclesiis benedicite Deo, est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui. 17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.*** Sicut pro peccato. Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animæ habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynæ et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiæ, conjunguntur. 18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.††† Mares tantum. Non omnium est de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent. Legitimum ac sempiternum est. De Deo enim disputare præsumere non debemus, dum per sæculares phantasias a masculorum dignitate declinamus. Omnis qui tetigerit. ISICH. Hoc ad litteram stare non potest: nunquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur? nullus enim excipitur. Sed Christus, in cujus typo hæc præcesserunt, immolatur: hujus carnem qui tetigerit, id est, qui fideli corde totam spem salutis in passione ejus et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur. ID. Omnis qui, etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem præstat. Unde: Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem. Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia disputando de Deo, id est, theologizando, sufficit nobis tantum tangere: qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione adustionem sustinebit. Hæc est oblatio. AUG., quæst. 14 in Levit. Alia sunt sacrificia quæ commemoravit in Exod., quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur: unde addit: In die qua unxerit eum, non eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi præcipiat; hoc sacrificium est sempiternum per successionem, scilicet sacerdotum. Vel quia quod signat est sempiternum. Hæc est, etc. Aaron mons fortitudinis, id est, Christus; filii ejus omnes fideles; dies unctionis, tempus incarnationis, quo unctus est oleo lætitiæ præ participibus suis. Ephi. Christi humanitatem. Ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominicæ carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: unde et salvare in perpetuum potest. In sacrificio. ORIG. Lex Moysi sacrificium est sacerdotis, etc., usque ad in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum Matth. 16.. Mane. Mane cœpit passio Domini ex quo in atrio Caiphæ alapis cæsus est, et usque ad vesperum protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in mane et vespere dividitur. 19 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 20 Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: 21 quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino‡‡‡ Quæ in sartagine. GREG. hom. 12 in Ezech. Nullum Deo tale sacrificium est, etc., usque ad holocaustum Deo deputatur. 22 sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.§§§ Sacerdos. LXX: Sacerdos unctus pro eo ex filiis ejus faciet ea. Christus enim pro Aaron est, non in loco ejus, quia transtulit in se sacerdotium, et abstulit Aaron. Ex filiis ejus, quia de Jacob per Mariam descendit et ex eadem tribu. Qui patri. Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia Rom. 11.. Dominus enim gloriæ crucifixus est, et incarnati Verbi passio est, quæ fuit in carne Christi: Qui semetipsum totum exinanivit, formam servi accipiens et obediens patri usque ad mortem crucis. 23 Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.* Omne enim. Quæcunque in sacrificio pacificorum in hoc quoque jubet fieri. Nec quisquam. Quod comeditur comminuitur: sacrificium Christi comminuit, qui pro peccatis mortuum dicit, cum peccatum non fecerit. ORIG. Nec quisquam comedet. Sacrificium in hoc loco Verbum ipsum accipiendum est, et doctrina, de qua nullus edit, id est, disputat vel retractat; sed holocaustum est. Quidquid enim dixit, quidquid statuit, æterna consecratione perdurat. Sacerdos qui, etc. AUG. quæst. 18 in Levit. Non quod imponit, etc., usque ad hoc et modo breviter commemorat. ORIG. homil. 5 in Levit. Quædam hostiarum sunt solius Dei, etc., usque ad melius ista igni reservamus. 24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: 25 Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. 26 Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. 27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. Quidquid tetigerit. Quamvis oblatio sit alterius, id est pœnitentis, sanctificabitur etsi non pœniteat. Similiter si parvulus baptizatus fuerit, qui per se nondum peccavit, mundatur ab originali Si de sanguine, id est, si substantia carnis peccatis fuerit maculata. Unde: Vestimentum mistum sanguine erit in combustione, et cibus ignis Isa. 9. infernalis, scilicet lavabitur in loco sancto, id est spem habebit in baptismo, qui non solum præterita abluit, sed instruit ut de futuris pœnitere possit. 28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. Vas autem fictile, etc. Infirmus: scilicet, imbecillis, qui peracta pœnitentia relabitur ad peccata, his confringendus est terrore judicii. 29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.§ Omnis masculus, etc. Sacerdos integrum sacrificium offerens et comedens, Christus est, qui nostram pœnitentiam offert, et comedit peccatorum salutem. Carnes autem sacrificii, quia pertinent ad pœnitentiam, omnis masculus de sacerdotibus comedit, fortis, scilicet et strenuus, cui dicitur: Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum Psal. 26.. 30 Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.** Non comedetur, etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria auctoritate, et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Ejus enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei solius est, qui per ignem significatur, Deus enim noster ignis consumens est Deut. 4..

*6:1 Locutus est, etc. Anima quæ peccaverit, etc. ISICH. Idem peccatum est quod in sancta, etc., usque ad simile est rapinæ. ORIG. hom. 4 in Levit. Anima quæ peccaverit, etc. Ego puto quod animam nostram, etc., usque ad: Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres. Rem perditam, etc. ORIG. LXX: perditionem. Laborant hæretici in Scripturis perditionem invenire, unde possint errorem astruere: sed forte ecclesiastica verba audientes resipiscunt, et quod invenerant, perditionem esse intelligunt et reddunt, id est, auctori suo dimittunt.

6:5 Et quintam insuper partem, etc. Linguam, scilicet in qua unus de quinque sensibus: hæc offertur, ut de cætero non peccet, quia per ipsam unumquodque prædictorum commissum est. ORIG. LXX: non quintam partem, sed quintas, ut bis quinque, etc., usque ad unum Deum referamus.

6:8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens. ISICH. Hic de jugi sacrificio loquitur, etc., usque ad et totam vitam suam ad perfectionem componat.

§6:10 Lineis, non laneis, tunicam et feminalia linea vult esse, non lanea Exod. 28.. Vestis enim linea habilis et mollis est, et adhærens corpori; lanea autem aspera, quia habiles multumque cohærentes sunt animæ justitia et castitas. Linea quoque vestis facile potest haberi, sic et virtutes, si quis voluerit eas consequi. Tolletque cineres, etc. Cinis consummatio boni operis. Cineres extra castra efferet Aaron, qui post hanc vitam bona opera per Christum pontificem magnum Deo Patri præsentant. Et ibi in favillam rediguntur, dum assistit vultui Dei pro nobis. Castra enim sunt præsens vita, in qua semper contra spirituales nequitias pugnamus Heb. 9.. Juxta altare ponuntur, dum consummatio bonorum operum in arca cordis reconditur. Altare enim in hoc loco cor significat. Gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ, etc. Eph. ult.

**6:11 Indutusque aliis. ORIG. Observandum quod aliis indumentis utitur sacerdos in sacrificiorum mysterio, et aliis quando procedit ad populum. Unde: Sapientiam loquimur inter perfectos II Cor. 1.. Et alibi: longe inferiori stola indutus, nihil judicavi, inquit, me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum II Cor. 1..

††6:12 Ignis in. AUG. quæst. 12 in Levit. Non vult ignem prorsus exstingui, sed cum usque mane arserit holocaustum, ablatis reliquis iterum renovati, quo ardeant alia quæ imponuntur. Quem nutriet sacer. Allegorice. Mane judicatus est Christus, vespere crucifixus. Ignis ergo mane et vespere subjicitur: quia charitas Dei in nobis nutritur, dum Christum mane judicatum, vespere crucifixum, recolimus. GREG. lib. XXV Moral., cap. 7. Altare Dei cor nostrum est, etc., usque ad ut quo magis videtur Deus, magis diligatur. Et imposito holocausto desuper adolebit, etc. AUG., quæst. 13 in Levit. Videndum est utrum nullus dies prætermitteretur, etc., usque ad quod mirum est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri.

‡‡6:14 Hæc est. Videtur legislator iterare quæ dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: Ignis in altari semper ardeat et nunquam deficiat: sic in sacrificio similæ, id est theologiæ addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi. Et coram. Secundum quod Christus revelaverit, qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus quæ nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit.

§§6:16 Reliquam, etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiæ in futurum conversatur. In loco. Ecclesia, quæ est introitus et vestibulum cœli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: In ecclesiis benedicite Deo, est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.

***6:17 Sicut pro peccato. Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animæ habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynæ et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiæ, conjunguntur.

†††6:18 Mares tantum. Non omnium est de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent. Legitimum ac sempiternum est. De Deo enim disputare præsumere non debemus, dum per sæculares phantasias a masculorum dignitate declinamus. Omnis qui tetigerit. ISICH. Hoc ad litteram stare non potest: nunquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur? nullus enim excipitur. Sed Christus, in cujus typo hæc præcesserunt, immolatur: hujus carnem qui tetigerit, id est, qui fideli corde totam spem salutis in passione ejus et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur. ID. Omnis qui, etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem præstat. Unde: Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem. Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia disputando de Deo, id est, theologizando, sufficit nobis tantum tangere: qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione adustionem sustinebit. Hæc est oblatio. AUG., quæst. 14 in Levit. Alia sunt sacrificia quæ commemoravit in Exod., quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur: unde addit: In die qua unxerit eum, non eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi præcipiat; hoc sacrificium est sempiternum per successionem, scilicet sacerdotum. Vel quia quod signat est sempiternum. Hæc est, etc. Aaron mons fortitudinis, id est, Christus; filii ejus omnes fideles; dies unctionis, tempus incarnationis, quo unctus est oleo lætitiæ præ participibus suis. Ephi. Christi humanitatem. Ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominicæ carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: unde et salvare in perpetuum potest. In sacrificio. ORIG. Lex Moysi sacrificium est sacerdotis, etc., usque ad in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum Matth. 16.. Mane. Mane cœpit passio Domini ex quo in atrio Caiphæ alapis cæsus est, et usque ad vesperum protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in mane et vespere dividitur.

‡‡‡6:21 Quæ in sartagine. GREG. hom. 12 in Ezech. Nullum Deo tale sacrificium est, etc., usque ad holocaustum Deo deputatur.

§§§6:22 Sacerdos. LXX: Sacerdos unctus pro eo ex filiis ejus faciet ea. Christus enim pro Aaron est, non in loco ejus, quia transtulit in se sacerdotium, et abstulit Aaron. Ex filiis ejus, quia de Jacob per Mariam descendit et ex eadem tribu. Qui patri. Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia Rom. 11.. Dominus enim gloriæ crucifixus est, et incarnati Verbi passio est, quæ fuit in carne Christi: Qui semetipsum totum exinanivit, formam servi accipiens et obediens patri usque ad mortem crucis.

*6:23 Omne enim. Quæcunque in sacrificio pacificorum in hoc quoque jubet fieri. Nec quisquam. Quod comeditur comminuitur: sacrificium Christi comminuit, qui pro peccatis mortuum dicit, cum peccatum non fecerit. ORIG. Nec quisquam comedet. Sacrificium in hoc loco Verbum ipsum accipiendum est, et doctrina, de qua nullus edit, id est, disputat vel retractat; sed holocaustum est. Quidquid enim dixit, quidquid statuit, æterna consecratione perdurat. Sacerdos qui, etc. AUG. quæst. 18 in Levit. Non quod imponit, etc., usque ad hoc et modo breviter commemorat. ORIG. homil. 5 in Levit. Quædam hostiarum sunt solius Dei, etc., usque ad melius ista igni reservamus.

6:27 Quidquid tetigerit. Quamvis oblatio sit alterius, id est pœnitentis, sanctificabitur etsi non pœniteat. Similiter si parvulus baptizatus fuerit, qui per se nondum peccavit, mundatur ab originali Si de sanguine, id est, si substantia carnis peccatis fuerit maculata. Unde: Vestimentum mistum sanguine erit in combustione, et cibus ignis Isa. 9. infernalis, scilicet lavabitur in loco sancto, id est spem habebit in baptismo, qui non solum præterita abluit, sed instruit ut de futuris pœnitere possit.

6:28 Vas autem fictile, etc. Infirmus: scilicet, imbecillis, qui peracta pœnitentia relabitur ad peccata, his confringendus est terrore judicii.

§6:29 Omnis masculus, etc. Sacerdos integrum sacrificium offerens et comedens, Christus est, qui nostram pœnitentiam offert, et comedit peccatorum salutem. Carnes autem sacrificii, quia pertinent ad pœnitentiam, omnis masculus de sacerdotibus comedit, fortis, scilicet et strenuus, cui dicitur: Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum Psal. 26..

**6:30 Non comedetur, etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria auctoritate, et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Ejus enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei solius est, qui per ignem significatur, Deus enim noster ignis consumens est Deut. 4..