*1:1 Argumentum Philippenses sunt Macedones. Hi, accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide, nec receperunt falsos apostolos. Hoc collaudat scribens eis a Roma de carcere per Epaphroditum. Paulus. More solito salutationem præmittit; deinde gratias Deo agit pro eis, implorans eis majora bona, ut et in virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde patientiam in tribulationibus monet exemplo sui et Christi, postea ut caveant a versutiis pseudoapostolorum; tandem admonitionem moralem interserit, et prope finem de gratia, quam sibi Romam per Epaphroditum miserant, gaudere se dicit. Timotheus. Hunc apponit, quia eum missurus erat ad illos: propter hoc eum quodammodo commendans, ut eadem quæ scribit ab eo recipiant. Servi. Servos dixit, ut et ipsi pro Domino ferant dura. Christi. Ut contra pseudo stent.
†1:3 Gratias ago Deo meo. Quasi dicat: Agite quæ agitis, quia talia sunt, unde Deum laudo.
‡1:5 Communicatione. Per quam vestra communia fecistis, in Evangelio exaltando.
§1:6 Confidens. Quasi: Deprecor ut stetis, et confido hoc ipsum fieri a vobis quod precor, non autem aliud; sed videte ne frustra confidam. Perficiet. Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens.
**1:7 Sicut est mihi. Ita gratias ago, deprecor et confido, sicut justum est sentire, id est ita velle. Et exponit causam, eo quod habeam vos in corde, bonum vobis desidero, sive sim vinctus, sciens vos quoque vinctos, sive defendens Evangelium, quod et vos facitis.
††1:8 Cupiam omnes vos, etc. Id est intimo amore Christi, ut ab eo perfecte diligamini, vel eo affectu diligatis Deum et proximos, quo Christus qui animam posuit. Vel hoc refertur ad id quod supra dixit, se desiderare eos esse socios gaudii sui. Et determinat quomodo, scilicet amore Christi, non humano, ut participes habeat in Deo.
‡‡1:10 Ut probetis potiora. Id est, ut crescat charitas vestra in scientia, ut probare et discernere sciatis non solum quæ sunt mala et bona, sed etiam inter bona quæ sint potiora, ut post probationem sitis sinceri in vobis, sine operibus corruptionis, et quantum ad proximum, sine offensione.
§§1:11 Repleti fructu, etc. Id est mercede justitiæ, adeo ut sitis gloria et laus Dei, ut pro vobis dicatur. Mirabilis Deus in sanctis suis Psal. 67..
***1:12 Scire autem volo, etc. Hactenus communiter locutus est, inde ponit specialiter quæ tolerantiam suadeant, scilicet, Pro vobis gratias ago: Confido. Vos autem volo scire, etc., quasi dicat: Cum ita sitis perfecti, perseverate et cavete, ne tribulationes instantes hanc vestram diminuant perfectionem, sed exemplum mei respicite.
†††1:13 Ut vincula, etc. Quia namque patienter quælibet mala sustineo, patet non esse scelus falsitatis quam in me justa vindicta percellat, sed quamdam veritatis virtutem quam sustinendi fortitudo magnificat.
‡‡‡1:14 Auderent, etc. Constantia enim ejus multos ita animavit, ut non timerent evangelizare.
§§§1:17 Quidam autem, etc. Convicti in contentione a me, prædicant secundum quod eos convici debere prædicare. Ex contentione. Ex privato odio, quod aliquando mecum contulerunt, et confutati sunt. Et ne viderentur correcti, addit: Non puro animo.
*1:18 Quid enim? Non prohibet mercenarios, sed permittit, quia et ipsi utiles sunt ad aliqua. Sed et gaudebo. Ideo gaudeo de malis meis, vel de profectu Evangelii, quia inde mihi salus.
†1:21 Mihi autem vivere Christus est, etc. Quasi diceret: Merito Christum magnifico sive vita, sive morte, quia Christus mihi vivere, id est mihi vita hic per fidem et spem, et in futuro per speciem. Pro hac vita mortale corpus tradidit, ut ipsum immortale in æternum recipiat, unde et subdit et mori lucrum.
‡1:22 Quod si vivere, etc. Christus est mihi vivere, ut eum magnificem. Quod si est, tunc nescio quid eligam, mori, an vivere. Quasi: Nisi hic fructus esset, non dubium quin mori eligerem ut Christum haberem præmium: et ideo, ne dubitetis mori pro Christo.
§1:24 Permanere autem, etc. Ecce quod non sibi melius, sed quod multis expedit, eligit, propter charitatem, quæ præ omnibus eligenda est.
**1:25 Et gaudium fidei, etc. Id est: Ut de fide vestra gaudeamus, vel ut vos de fide gaudeatis in ea proficientes. Quod non est nisi ubi est munda conscientia.
††1:28 Et hoc a Deo, etc. Etiam quod patimini non a vobis est, sed a Deo: quia pro merito Christi qui Patri obedivit, hæc inter alias gratias data est vobis.
‡‡1:29 Non solum, etc. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum.
§§1:30 Quale et vidistis in me. Quando nudus verberatus sum pro muliere pythonissa a qua spiritum malignum exclusi, quæ magnum quæstum præstabat dominis suis.