*2:1 Si qua consolatio, etc. Si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est in remissione peccatorum et in aliis donis; vel: si consolari me vultis, si quod solatium charitatis est vobis, id est si vultis ut charitas ecclesiarum quæ orant et bona agunt pro fratribus, sit vobis solatium et confortatio in adversitatibus vestris. Si qua societas spiritus. Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti. Si qua viscera. Id est si affectum pietatis habetis erga me. Non dico ipsam miserationem, id est exhibitionem misericordiæ. Si ista, inquam, vultis vobis prodesse, implete gaudium meum, id est estote humiles, unanimes, quod eritis si habueritis idem sapere, etc.
†2:3 Nihil per contentionem. Nota contentiones fuisse inter eos. Superiores, etc. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum, quo superior sit, etiam si bonum nostrum, quo videmur superiores esse, non sit occultum.
‡2:4 Non quæ sua sunt. Hic docet quomodo vitent contentionem et inanem gloriam, et quomodo arbitrentur alios superiores, scilicet si consideraverint non sua bona, sed aliorum.
§2:5 Hoc enim sentite, etc. Quasi dicat: Unusquisque non quærat suum commodum, sed aliorum, sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod in Christo fuit. Sicut Christus non quæsivit sua, sed nostra, ita nos invicem onera nostra portemus.
**2:6 Qui cum in forma. Præmittit alta de Christo, ut hi in quibus est locus abjectionis non dedignentur humiliari. Non rapinam. Usurpando quod suum non esset, ut diabolus et primus homo. Vel, non est arbitratus se æqualem Deo esse secundum humanitatem, quod esset rapinam facere, id est, non suum præsumere. Sed semetipsum. Ostensa altitudine, subdit de humilitate. Aug., Ench. c. 35 et 36. Exinanivit autem se formam servi accipiens, etc., usque ad factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum. Formam servi. Non formam Dei amittens: forma servi accessit, non forma Dei abscessit: Exinanivit. Exinanire est ab invisibilitatis suæ magnitudine se visibilem demonstrare.
††2:7 Factus. Secundum formam servi, qui erat infectus secundum formam Dei et etiam suo Habitu. Id est conversatione.
‡‡2:8 Humiliavit, etc. CHRYS. Sponte Filius Patri obedivit, non quasi in servilem, etc., usque ad quod omnium maxime Patrem honoravit.
§§2:9 Propter quod. Ostensa humilitate Christi quæ maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit.
***2:10 Ut in nomine. Hic aperit cui datum sit nomen Dei, cui omnis creatura flectit genu, id est Deo. Sed forte diceretur, quod homo adoptione Deus esset, et sic Christus ex parte verus Deus, quod ex parte adoptivus erit. Adoptivo autem Deo non flectit genu creatura, sed vero. Constat autem Christum verum Deum esse, cui flectitur genu, non adoptivum.
†††2:11 Quia Dominus, etc. Quod hic quidam negant, dicentes: Quomodo potest fieri, ut homo sit in gloria Dei Patris? sed si adoptivus sit, homo Deus in gloria Dei Patris esse non potest.
‡‡‡2:13 Deus enim. Nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale primo homini dedit: sine quo non possunt perseverare si velint, sed in eis etiam operatur et velle, ut quoniam non perseverabunt nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinæ gratiæ largitate donetur. Tantum quippe Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint quia sic volunt: ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint.
§§§2:14 Omnia autem. Adjungit patientiam humilitati.
*2:15 Nationis pravæ, etc. Id est malorum, qui rectum ordinem depravant et pervertunt. Qui dicuntur natio, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto. Sicut luminaria. Bene sanctos luminaribus comparat. Sicut enim stellas cœli non exstinguit nox, sic mentes fidelium adhærentes cœlo sacræ Scripturæ non obscurat mundana iniquitas.
†2:20 Neminem enim, etc. Hoc tempore multi cum Apostolo mercenarii, filii vero vel pastores nulli nisi Timotheus.
‡2:21 Omnes, etc. Hi sunt mercenarii, qui sunt tolerandi, quia eadem habent in ore, quæ et pastores, qui utique sunt diligendi. Fures vero qui falsa prædicant, et latrones qui occidunt, sunt cavendi.