38
[Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus.* Honora medicum. RAB. Discretos vult nos esse, etc., usque ad utrique ergo honorandi, sed spirituales præferendi. A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem. Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. Nonne a ligno indulcata est aqua amara? Nonne a ligno. Antiquam tangit historiam quia in deserto Sur invenerunt filii Isræl aquam amaram, sed Deus ostendit Moysi lignum, quod immissum aquam indulcavit; ubi juxta historiam demonstratur ligni medicina indulcari aquas Mystice autem aqua amara significat legem, cui si confessio crucis et sacramentum jungatur, potabilis efficitur. Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. In his curans mitigabit dolorem: et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis: et non consummabuntur opera ejus. In his curans. ID. Contra diversas infirmitates, diversa opponunt medici, cibos scilicet et potus, emplastra, et unguenta: ut morbis conveniant medicamenta. Similiter faciunt medici spirituales. Pax enim Dei super faciem terræ. Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum: sed ora Dominum, et ipse curabit te. 10 Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.§ Averte. Simile est illud: Declina a malo, et fac bonum. Et ab omni, etc., et non tantum corpus, sed ut sis innocens manibus et mundo corde. 11 Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico:** Da suavitatem. Panis et vini sacrificium in memoriam Dominicæ passionis oblatum, præcipue curat vulnera animarum nec solum vivis, sed et mortuis valde necessarium est. 12 etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. 13 Est enim tempus quando in manus illorum incurras: 14 ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. 15 Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.]†† Incidet in manus medici. ID. Ægritudinis et molestiæ, etc., usque ad et instanter Dominum deprecantur ut dirigat opera eorum, et refrigerium præstet infirmantibus. 16 [Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.‡‡ Fili, etc. Quia de infirmitatibus, et medicorum curationibus disputavit, de mortuorum exsequiis adjungit. 17 Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam: 18 et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem: 19 a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. 20 In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus. 21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.§§ Memento novissimorum. ID. Ad monitio bonorum patrum ut filii præparent sibi viaticum bonorum operum. 22 Noli oblivisci, neque enim est conversio: et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.*** Neque enim est conversio. Quasi diceret: Ergo cautus esto in omnibus, ne forte in obitu proximi plus æquo doleas. 23 Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. 24 In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.]††† In requie. Quasi: Morituri memoriam continuo conserva, et confide, et spe conforta, ne in ultimo articulo deficiat. 25 [Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur. 26 Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum.‡‡‡ Qui tenet aratrum. Prædicatores sanctos significat, qui omni tempore docendo, exhortando, auditores suos instruunt ut interioris hominis virtutem eliciant, et animam humanam ad imaginem Dei reforment. Unde, Ut sapiens architectus fundamentum posui I Cor. 3.. Et alibi: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus Gal. 4.. Quot species virtutum sunt, tot operationes et documenta mentibus electorum doctrina imprimunt. 27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum. 28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.§§§ Sic omnis faber, etc. Ordo prædicatorum, qui per diversa officia ministerium suum agunt, doctrinam secundum auditores temperant: qui fragiles et infirmos verbis et exemplo formant, ut vasa in honorem faciant. Cor suum dabit. Cum præsentis vitæ volubilem conversationem per vestigia bonorum operum subjectis ostendit immutabilem. 29 Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. 30 Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus. 31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem. 32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. 33 In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.* In brachio suo. RAB. Quia multis exemplis, etc., usque ad ut in fornace cordis operationem discipulorum igne solidet charitatis. 34 Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. 35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. 36 Sine his omnibus non ædificatur civitas, 37 et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient. 38 Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur: 39 sed creaturam ævi confirmabunt: et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.]

*38:1 Honora medicum. RAB. Discretos vult nos esse, etc., usque ad utrique ergo honorandi, sed spirituales præferendi.

38:5 Nonne a ligno. Antiquam tangit historiam quia in deserto Sur invenerunt filii Isræl aquam amaram, sed Deus ostendit Moysi lignum, quod immissum aquam indulcavit; ubi juxta historiam demonstratur ligni medicina indulcari aquas Mystice autem aqua amara significat legem, cui si confessio crucis et sacramentum jungatur, potabilis efficitur.

38:7 In his curans. ID. Contra diversas infirmitates, diversa opponunt medici, cibos scilicet et potus, emplastra, et unguenta: ut morbis conveniant medicamenta. Similiter faciunt medici spirituales.

§38:10 Averte. Simile est illud: Declina a malo, et fac bonum. Et ab omni, etc., et non tantum corpus, sed ut sis innocens manibus et mundo corde.

**38:11 Da suavitatem. Panis et vini sacrificium in memoriam Dominicæ passionis oblatum, præcipue curat vulnera animarum nec solum vivis, sed et mortuis valde necessarium est.

††38:15 Incidet in manus medici. ID. Ægritudinis et molestiæ, etc., usque ad et instanter Dominum deprecantur ut dirigat opera eorum, et refrigerium præstet infirmantibus.

‡‡38:16 Fili, etc. Quia de infirmitatibus, et medicorum curationibus disputavit, de mortuorum exsequiis adjungit.

§§38:21 Memento novissimorum. ID. Ad monitio bonorum patrum ut filii præparent sibi viaticum bonorum operum.

***38:22 Neque enim est conversio. Quasi diceret: Ergo cautus esto in omnibus, ne forte in obitu proximi plus æquo doleas.

†††38:24 In requie. Quasi: Morituri memoriam continuo conserva, et confide, et spe conforta, ne in ultimo articulo deficiat.

‡‡‡38:26 Qui tenet aratrum. Prædicatores sanctos significat, qui omni tempore docendo, exhortando, auditores suos instruunt ut interioris hominis virtutem eliciant, et animam humanam ad imaginem Dei reforment. Unde, Ut sapiens architectus fundamentum posui I Cor. 3.. Et alibi: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus Gal. 4.. Quot species virtutum sunt, tot operationes et documenta mentibus electorum doctrina imprimunt.

§§§38:28 Sic omnis faber, etc. Ordo prædicatorum, qui per diversa officia ministerium suum agunt, doctrinam secundum auditores temperant: qui fragiles et infirmos verbis et exemplo formant, ut vasa in honorem faciant. Cor suum dabit. Cum præsentis vitæ volubilem conversationem per vestigia bonorum operum subjectis ostendit immutabilem.

*38:33 In brachio suo. RAB. Quia multis exemplis, etc., usque ad ut in fornace cordis operationem discipulorum igne solidet charitatis.