*39:15 Si permanserit. RAB. Christi, cujus sunt membra, a suo habent omnia: qui est virtus et sapientia Patris.
†39:17 Obaudite me. ID. Intelligite doctrinam meam, mentes electorum per baptismum generatæ, et fructum martyrii facite in decursu mortalis vitæ.
‡39:20 Et citharis. ID. Unde: Confitemini Domini in cithara Psal. 32.. Cithara est ligni ventris in imo concavitas, etc., usque ad quæ secundum formam psalterii de superius ad nos conveniunt.
§39:22 In verbo ejus. ID. Quando congregavit aquas, etc., usque ad vel aqua persecutionis, Dei dispensatione restringitur.
**39:24 Opera omnis carnis. Præsentia Dei antecedit omnia, et quidquid fit temporaliter ei sine tempore præsens est. Nihil ergo novum, neque mutabile est in conspectu ejus Act. 1..
††39:26 Non est dicere, etc. Prohibet nos esse curiosos, et perscrutari quæ scire non convenit. Omnia enim in tempore suo manifestabuntur, cum illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.
‡‡39:27 Benedictio, etc. Sicut post diluvii effusionem aquæ redibant, ut appareret arida et germinaret; sic post exstinctionem impiorum, datur electis facultas fructificandi.
§§39:31 Initium necessariæ. Ante diluvium, fructu terræ naturali cibo nutriebantur homines, nedum erant concessæ carnes.
***39:35 Ignis, grando. RAB. Omnia homini ante peccatum obediebant; post peccatum vero pugnat contra eum orbis terrarum. Inde fames et mors, et mille pericula mortis, bestiæ quoque contra cum sæviunt, et rhomphæa cœlestis vindictæ.
†††39:37 In mandatis. Quia juxta supernam sententiam, in tempore opportuno digna ultio peccatores vastabit.
‡‡‡39:38 Propterea ab initio, confirmatus sum. Ad superiora respicit, ubi ait: Non est dicere, etc. Videt enim incomprehensibilia Dei judicia, et investigabiles vias, nec audet inde aliquid temere loqui vel scribere: sed temperate de his disputans, non causam, sed modum divino consilio manifestum dimisit.
§§§39:40 Non est dicere. Utile dat consilium, ut opera ei non incaute discutiamus, sed Creatorem in omnibus laudemus et benedicamus.
*39:41 Et nunc in omni tempore suo. Quasi dicat: Ne dicas priora tempora meliora fuere quam nunc sunt. Virtutes faciunt dies bonos, vitia malos.