*41:1 O mors, etc. RAB. Qui prosperitatem mundi et divitias amat, amara est illi mors corporalis, quia futuræ vitæ gaudia negligit.
†41:5 Hoc judicium. ID. Commune est omni carni, nec quisquam evadere potest, etiamsi centum aut mille annos vixerit aut ultra; unde: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? Psal. 88..
‡41:8 Filii abominationum. Abominabiles sunt filii peccatorum, qui scilicet, impios patres imitati sunt.
§41:10 De patre impio. Qui male filios nutrit, vel exemplo perdit, reus est eorum perditionis. Vel, qui mala opera de prava voluntate gignit, damnabitur pro eis
**41:13 In perditionem. Superioribus respondet, in quibus de morte temporali disputavit: quia sicut homo de terra creatus pro peccato originali in terram redit, quamvis in incorruptione surrecturus; sic impii pro peccatis suis maledicti, in æternam perditionem cum corpore et anima ibunt.
††41:15 Curam habe de bono nomine, etc. Ut bene et religiose vivas. Sic autem acquiritur bonum nomen.
‡‡41:18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, etc. Qui abscondet frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium.
§§41:19 Verumtamen revertimini in his quæ procedunt. Quia bonum nomen et bonam et vitam utilem esse prædixit, et occultantes scientiam reprehendit, suadet ut revertantur ad studium docendi, quia non est bonum irreverentem et inobedientem esse suo doctori.
***41:20 Non est bonum omnem irreverentiam observare. Juxta litteram, nos instruit ut a vitiis caveamus, et virtutibus operam demus, et ne spretis melioribus, eligamus pejora, quæ sequitur confusio sempiterna.
†††41:26 Non avertas faciem tuam a proximo tuo, etc. RAB. Cum angeli colligent de Ecclesia omnia scandala, etc., usque ad et fornicationibus hæreticorum se miscuit.
‡‡‡41:27 Ne respicias mulierem alieni viri, etc. Cupiditatem carnalem quæ debet subesse spiritui, hanc non debemus scrutari et suggestionibus ejus subjici.