*42:1 Non duplices sermonem, etc. RAB. Prohibet de occulto cordis bonum et malum simul dicere; unde: Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
†42:4 De æqualitate stateræ, etc. ID. Ubique sequenda est æquitas, etc., usque ad subjectos quoque cum discretione disciplinæ regamus. De æqualitate stateræ. Quantum hypocrisis et dolus Domino displiceat ostenditur his verbis: Statera dolosa abominatio est apud Deum. Qui aliter causam pauperis quam potentis librat; vel sua errata leviora quam aliorum putat; vel qui imponunt in humeros hominum onera importabilia; vel qui bona in publico, mala in occulto agit, abominabilis est Domino.
‡42:5 Et servo pessimo. Significat servum qui verbis non corrigitur, verberibus esse cœrcendum. Servus quoque vitiorum severa disciplina corrigendus est.
§42:7 Ubi manus multæ, etc. Admonet ubi diversæ sunt voluntates spirituali lucro inhiantes, caute esse dispensandum. Alii enim tentandi, alii discendi voto quærunt verbum, sed non omnia omnibus conveniunt.
**42:8 De disciplina. Qui congrua disciplina unumquemque arguit, eruditum se et probabilem doctorem in conspectu sanctorum ostendit. Nec ætas juvenilis in doctore despicienda, quem vita et discretio commendat.
††42:9 Filia patris. RAB. Mystice filia patris, etc., usque ad vel transgrediatur legem Dei facta sterilis in omnibus bonis. Filia patris. Docet, ad litteram, parentes sobolis suæ curam gerere, et cum disciplina nutrire, et ne lasciviæ et voluptati frena relaxent.
‡‡42:11 Super filiam luxuriosam, etc. Quæ diligentem quærit custodiam. Si enim dimittitur suæ voluntati, doctorem confundit et in multitudine populi erubescere facit. Unde, periculose tibi ministrat, cujus vultum frequenter attendis. Nam impudici oculi non norunt animæ pulchritudinem considerare, sed corporum.
§§42:14 Melior est enim iniquitas viri, etc. ID. Mulier aut sexum significat, etc., usque ad quia res confusione dignas gerit.
***42:15 Memor ero igitur operum, etc. ID. Hucusque de diversis rebus disputavit, etc., usque ad et postea patrum fortia facta describit.
†††42:19 Cognovit enim Dominus, etc. Quia omnes ætates mundi præsentes sunt ei, apud quem nihil præteritum, nihil futurum est; ipse solus revelat mysteria, qui scit singulorum corda, qui omnes cogitatus et sermones inspicit.
‡‡‡42:21 Magnalia sapientiæ. Quando prophetis scilicet et apostolis sacramentum consilii sui absconditum a sæculis et generationibus fidelibus revelavit. Ipse enim est ante omnes, et post omnes, cui nihil additur, nihil minuitur.
§§§42:23 Et tanquam scintilla. Tanquam scintillam in opera Dei consideramus, quia vix parvam notitiam inde percipimus.
*42:25 Omnia duplicia, etc. RAB. Ita ordinavit Deus omnia, ut quæ sibi videntur esse contraria conveniant, ut elementa vel quatuor tempora.