18
[Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.* Qui vivit in æternum. RAB. Rerum substantia simul creata est, etc., usque ad magnitudinem virtutis scire vel enarrare: unde, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Matth. 11.. Quis sufficit enarrare opera illius? quis enim investigabit magnalia ejus? virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. Non est minuere. ID. Nihil de Scripturis sanctis est minuendum, nihil addendum: unde, Si quis apposuerit ad hæc, apponet super illum Deus plagas scriptas in libro isto Apoc. 22., etc. Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. Centum anni. ID. Paucitatem dierum nostrorum comparat guttæ maris, et calculo arenæ: quia ad comparationem æternæ felicitatis nimia est brevitas, et miseria maxima: unde, Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis Job. 14.. Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. 10 Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. 11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. 12 Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem.§ Miseratio hominis. Pauci sunt, qui misereantur proximo: cum misericordia Dei redundat per universum mundum, qui solem suum facit oriri super bonos et malos. 13 Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. 14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.]** Excipiens doctrinam. Hortatur eos qui doctrinam Evangelii accipiunt, ut misericordiam proximis impendant: et festinent diem judicii misericordiæ operibus prævenire; unde: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur Matth. 5.. 15 [Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.†† Verbi mali. Lingua eucharis gratiosum hominem facit; unde: Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est Prov. 17.. 16 Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum.‡‡ Nonne ardorem. Segetes defendit ros ab ardore solis: et verbum bonum largientem a nequitia irascentis; unde: Sermo durus suscitat rixas, lenis mitigat suscitatas Prov. 15.. 17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato. 18 Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos.§§ Stultus acriter improperabit. RAB. In ore stulti jurgia, etc., usque ad polluunt verbo mendaci. 19 Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce.*** Para justitiam. Ut videas quid in te Deo placeat vel displaceat, et delicta corrigas. 20 Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.††† Ante judicium. RAB. Hæc monent ut semper parati simus, nec stulta securitate nobis blandiamur: sed in Dei servitute laboremus usque ad finem vitæ. 21 Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. 22 Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. 23 Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.‡‡‡ Ante orationem. Cum stabis ad orandum, dimitte si quid habeas adversus aliquem. 24 Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.§§§ Memento. Unde: Justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus Psal. 10.. 25 Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.* Paupertatis. Futuræ post hanc vitam, ut facias amicos qui recipiant te in æterna tabernacula. 26 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei. Hæc omnia. Ver, æstas, autumnus, hiems, dies et nox, nunquam omnia requiescunt; et tamen omnia æternitati comparata cito transeunt: et omnia coram oculis Domini certo fine clauduntur. Ipse autem semper idem est, et anni ejus non deficient. 27 Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. Homo sapiens. Beatus est homo qui semper est pavidus ut a peccatis suis caveat, et præcepta Domini impleat: Quia initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum Psal. CX.. 28 Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.§ Invenienti. Id est, cum invenerit, et agnitionem ejus perceperit, ipsa dabit confessionem rectæ prædicationis, et studium bonæ operationis. 29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia.]** Sensati. Quasi astuti agnoscunt sapientiam, et sensati in verbis opere demonstrant prudentiam. 30 [Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. 31 Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis. 32 Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum. 33 Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitæ tuæ.]†† Ne fueris mediocris. Provocat nos ad opera misericordiæ. Si enim pigri fuerimus, non modo deerunt nobis solatia temporalia, imo animæ nostræ bona futura: quando temporalis eleemosyna remunerabitur mercede æterna.

*18:1 Qui vivit in æternum. RAB. Rerum substantia simul creata est, etc., usque ad magnitudinem virtutis scire vel enarrare: unde, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Matth. 11..

18:5 Non est minuere. ID. Nihil de Scripturis sanctis est minuendum, nihil addendum: unde, Si quis apposuerit ad hæc, apponet super illum Deus plagas scriptas in libro isto Apoc. 22., etc.

18:8 Centum anni. ID. Paucitatem dierum nostrorum comparat guttæ maris, et calculo arenæ: quia ad comparationem æternæ felicitatis nimia est brevitas, et miseria maxima: unde, Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis Job. 14..

§18:12 Miseratio hominis. Pauci sunt, qui misereantur proximo: cum misericordia Dei redundat per universum mundum, qui solem suum facit oriri super bonos et malos.

**18:14 Excipiens doctrinam. Hortatur eos qui doctrinam Evangelii accipiunt, ut misericordiam proximis impendant: et festinent diem judicii misericordiæ operibus prævenire; unde: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur Matth. 5..

††18:15 Verbi mali. Lingua eucharis gratiosum hominem facit; unde: Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est Prov. 17..

‡‡18:16 Nonne ardorem. Segetes defendit ros ab ardore solis: et verbum bonum largientem a nequitia irascentis; unde: Sermo durus suscitat rixas, lenis mitigat suscitatas Prov. 15..

§§18:18 Stultus acriter improperabit. RAB. In ore stulti jurgia, etc., usque ad polluunt verbo mendaci.

***18:19 Para justitiam. Ut videas quid in te Deo placeat vel displaceat, et delicta corrigas.

†††18:20 Ante judicium. RAB. Hæc monent ut semper parati simus, nec stulta securitate nobis blandiamur: sed in Dei servitute laboremus usque ad finem vitæ.

‡‡‡18:23 Ante orationem. Cum stabis ad orandum, dimitte si quid habeas adversus aliquem.

§§§18:24 Memento. Unde: Justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus Psal. 10..

*18:25 Paupertatis. Futuræ post hanc vitam, ut facias amicos qui recipiant te in æterna tabernacula.

18:26 Hæc omnia. Ver, æstas, autumnus, hiems, dies et nox, nunquam omnia requiescunt; et tamen omnia æternitati comparata cito transeunt: et omnia coram oculis Domini certo fine clauduntur. Ipse autem semper idem est, et anni ejus non deficient.

18:27 Homo sapiens. Beatus est homo qui semper est pavidus ut a peccatis suis caveat, et præcepta Domini impleat: Quia initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum Psal. CX..

§18:28 Invenienti. Id est, cum invenerit, et agnitionem ejus perceperit, ipsa dabit confessionem rectæ prædicationis, et studium bonæ operationis.

**18:29 Sensati. Quasi astuti agnoscunt sapientiam, et sensati in verbis opere demonstrant prudentiam.

††18:33 Ne fueris mediocris. Provocat nos ad opera misericordiæ. Si enim pigri fuerimus, non modo deerunt nobis solatia temporalia, imo animæ nostræ bona futura: quando temporalis eleemosyna remunerabitur mercede æterna.